Doctissime Rutgersi.
Locutus sum, ut volueras, Milio de te, simulatque decretam ei legationem intellexi. sed respondit mihi exiguo se comitum numero iturum, eumque iam occupatum. Causam afferebat, quia celeribus equis iter deproperare instituit. quod non posset si magnum comitatum traheret. Et onerarunt eum commendationibus Princeps, socer, amici multi. Ego non dubitabam quin cum Lugduni esset Milius, id fuit nudiustertius, locutus ei esses. Sed aliter intellexi. Doleret
152
mihi ereptam tibi hanc occasionem, nisi crederem tam festinum iter non tantum tibi aut fructus allaturum aut voluptatis, quantum par esset pensandae studiorum iacturae. Caeterum si mei arbitrii res fuisset, nihil maluissem, quam a tali comite ornamentum legationi accedere. XXVIII Sept. CIƆIƆCIX.Tibi amicissimus
H. Grotius.
Adres: Eersaeme zeer geleerde Johan Rutgers student woonende ten huyse van den Professor Letting tot Leyden. Loont den bode.