Fidem tuam, mi Groti! In versibus tuis2 eruditissimis peccatum est vel a descriptore vel a typographo: sed ita, ut non existimem idcirco stomachum tibi commotum. Ita enim mihi placuerunt, ut quum exemplar tuum destinassem sanctiori custodiae, aliud mihi curaverim describendum a iuvene non plane indocto. Utrumne ab illo, ut dixi, an a typographo delictum sit, nescio: quidq̇uid tamen sit, videtur vox pro voce posita. Versu primo, almae pro altae. Decimo a fine solus pro totus. Nunc ego recte agor falsitatis; ut qui data opera studuerim sensum tibi adfingere praeter mentem. Scilicet tu alios omnes damnas, et soli Arminio adiudicas regnum coelorum. Nolim ego tam infelix Corybanta esse, ut vel te iudicem tam severum, vel ullum mortalem, nedum fratrem, tam infelicem esse ausim suspicari. Tu vero, quid? Patieris etiam istis te tempestatibus iactari, et serenam illam atque pacatam mentem iudicio et voto aliorum in me stringes innoxium, et tui favoris amicitiaeque appetentem? Non puto. Et tamen rumor
157
est - heri serio dixit D. Gomarus - te in eo esse, ut versus illos recudi velis, etiam cum praefatiuncula qua de iniuria tibi per me facta conqueraris. Si quid istiusmodi voles, quin, ecce me; ipse ego edam, et monebo lectorem, ne prioris editionis σϕάλμα tibi imputet. Deus bone! hucine nos miseriae delatos esse, ut tantillo concitemur? Quaeso, mi D. Groti, facias me de animo tuo certiorem, vel enim hoc, quod dixi, satis tibi facturum puto, aut nescio omnino quid viro bono possit esse satis. Si tamen laesus es: quod quidem, si ego te novi, non puto. Vale Amplissime vir. Dat. Lugd. Bat. XXI Decemb. Ao 1609.Tuus
P. Bertius.
Adres: Aen Mijn Heer den Fiscael Hugo de Groot woonende inden Hage. Den bode loon.