eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    159

    182. 1609 Dec. 24. Aan J. Rutgersius1.

    Iohanni Rutgersio H. Grotius.

    Magnas tibi gratias debeo, mi Rutgersi, quod virum optimum D. Gomarum non passus es nescire nimiam editoris licentiam in meo carmine. simul quod de nova editione me admones. quare transmitto exemplar emendatum manu mea, quod sequi Typographus poterit. rogo commodes mihi oculos tuos ne quid denuo peccetur. Visum mihi est etiam ad Gomarum scribere, ne putet me, quod Arminii memoriam benigne colui, ipsius honori detractum, aut controversiis praeiudicatum velle: quarum magnam partem me non intelligere ingenue profiteor. neque enim faciunt ad Edictum Praetoris. nobis modica Theologia sufficit. Librum tuum quem amicorum tuorum indicem destinasti, retinui apud me hactenus, spe videndi tui, aut alicuius a te. nunc, ne te diutius morarer, visum transmittere, cum epigrammate2. Vale et nos ama. XXIV Dec. 1609.

    Adres: Doctissimo iuveni Iohanni Rutgersio.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 380. Antwoord op no. 180. Voor den inhoud zie no. 179.
    2 - Het gedicht in Rutgers' Album amicorum staat in Grotius' Poemata p. 253.