Ianus Rutgersius Hugoni Grotio amicissimam S.D.
Vir clariss. Hesterno die appetente iam vespera ad me venit visendi causa Fr. Gomarus noster. Ferebat secum eas meditationes quas super sententiis, sive ut ille vocat, erroribus Collegae sui recens ediderat2. Legeramus pagellas aliquot cum casu mentio divini scazontis tui facta est, quo manibus τοῦ μαϰαρίτου parentasti. Eum, quod unice placuisset, non sine stupore bis ter relegimus. Admirabamur singularem Rom. sermonis maiestatem cum pari carminis maiestate coniunctam. Tum divinam illam moderationem, quam in tam ardua et ancipiti caussa servasti etiam is ampliss. verbis praedicare cogebatur, cui alioqui cum defuncto acres controversiae intercedebant, ideoque, quae humana imbecillitas est, eius laudes gravatim fortassis admittebat. Conquerebatur tamen de eo versu, quo defunctum coeli regna, quae tot milibus monstraverat, solum arsisse scribis. dolebat vir opt. quod se quodammodo excludi existimabat, qui hactenus conscientiae suae non minori studio et ardore satisfacere concupisset, quam aut de defuncto aut quoquam sui ordinis polliceri poterat. Idque eo molestius ferre se aiebat, quod exteros tibi tamquam ab odio aut favore vacuo credituros metueret, quam sibi, qui partes odio fecisse videri posset. Ego, mi Groti, quid res erat, dicebam, in autografo tuo totus fuisse. Sed quia non leve momentum in iudicio eius viri videbatur, quem consentiens gentium fama tamquam unicum seculi sui decus suspicit ac veneratur, falsas laudes tamquam a te profectas mentir(i) quam veras fateri maluisse. Haec eo tibi scribere volui, ampliss. D., ut si et ista et fortassis plura, quae impostores corruperunt, mutari placeat, quantum fieri potest, huc transmittere properes. Scazon enim tuus, cum reliquis, quae in Arminium fecisti, Epigrammatis excuduntur3. Eius post sex septem dies aliquot exemplaria
158
transmitti curabimus. Vale, Vir maxime, et nos benevolentia tua complecti perge. Scribebam Lugduni Batavorum XXI. X.bris anni Dionys. CIƆIƆCIX.Adres: (E)rntfeste, wijse, voorsienige, hooch(g)eleerde heere mijn heere Hugo de Groot Advocaet fiscael inden Hage.