eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    184. [1610]. Van D. Heinsius1.

    Dan. Heinsius Hugoni Grotio S.D.

    Alterum libellum hunc, Groti Clarissime, prima quoque aetate, quanvis post superiorem a me conscriptum, nec ubique forte hac dignum, tibi denuo offerre visum est, simul patrono, amico, censori. Cuius quidem rei rationes omnes afferre malo, quam virtutes tuas, cum nihil unius praeconio illius laudibus accedat, qui hoc universum divini ingenii sui testem habuit iamdudum: priusque ad famam, quam ad pubertatem pervenit. Hoc dicam tamen: fructum vitae eo die me tulisse, cum amore tuo dignum me existimasti primum: et vicissim tuum nobis innotescere ingenium coepit. Ex hoc tempore colui, suspexi, veneratus sum te: non ut reliquam Musarum gentem: verum ut σεβάσμιόν τι ἔρνος ϰαὶ ἐϰ Διὸς πεπλασμένον. Istum animi affectum confirmarunt cum alia, tum vel maxime humanitas tua, et morum suavitas, quae divinas ingenii tui dotes a duobus malis muniunt, indignatione et livore: quae plerumque quicquid est praeclarum, teste Aristotele2, invadunt. Conciliatrix enim animorum est modestia, nutrix comitas ingenii, et venustas. Accedunt et similia multa in utroque, aetas, mores, odium fastus et insolentiae: qua non ulla via magis ad virtutem lubrica. Studia etiam eadem ex parte, licet eruditio diversa: quam profecto tam libenter in te colo, quam invitus ea careo. Praecipue autem quae ex his studiis petitur voluptas. quam prudenter hactenus tractasti, ut excellas, non ut nunquam desinas. Vulgo dissimilis, de quibus istud dicas,

    Οἱ μὲν γὰρ οὖν τέττιγες ἕνα μῆν᾽ ἢ δύοπὶ τῶν ϰραδῶν ᾄδουσιν. οἱ πολλοὶ δ᾽ἀεὶ Νεανιϰῶς ᾄδουσι πάντα τὸν βίον3.

    Sicut pueri, ignem si videant, splendorem mirantur, accedunt, manum admovent, de periculo suo securi; ita miseri illi poesin tractant, cum dispendio temporis, et suo. Accedit Hospitale ius, mensaeque tuae tessera, quam plerumque decedenti offers; non παναίολος ζωστήρ cum familiae poeticae autore, aut δόρυ μέλινον, aut δέπας ἀμϕιϰύπελλον4, sed versus divini, acuti, admirandi, et, ut his omnibus plus dicam, tui. Accedit et illud quod ut non vituperari a nemine, ita nec laudari a quovis optarim: nam ut aliis culpari, ita mihi laudari a quovis est molestum. Quod si tibi me probaro, non dubitabo de reliquis, qui in his agmen ducunt. Vale, Vir clarissime, et me ama.

    Notes



    1 - Gedrukt D. Heinsii Poemata (1610) p. 21, vóór het Tweede Boek der Elegiae. In de Poemata van 1606 komt deze brief ook reeds voor, vóór het Derde Boek (zie no. 72), doch enkele passages zijn thans iets veranderd.
    2 - Zie p. 61 n. 3.
    3 - Ibid. n. 4.
    4 - Zie p. 62 n. 1.