Mitto tibi, Clarissime Heinsi, titulum libelli mei cum proloquio2 ad eos quibus hoc opusculum laboratum est. Gaudeo tam bene promotum, et character arridet. Rogo operam des ut frons ipsa libri talis sit quae lectorem alliciat. et ubi primum e praelo liber exierit, prematur, donec ego exemplaria mea distribuerim. nisi siqua Raphelengius in Galliam aut Germaniam velit mittere. In
163
octavo autem velim ne editionem incipiat, antequam ego hanc in quarto perlegerim. emendabo enim minuscula nonnulla. XIIII Aprilis.Tibi obligatissimus
H. Grotius.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.