Domum reversus2 audivi nuncium perquam optabilem de meis amoribus3. Omnia eveniunt ex animi sententia, nec quidquam deest ad votorum summam,
202
nisi ut eximam scrupulum de pollicitatione matrimonii cum exoleto isto propudio, labe et tabe meae famae et existimationis. Hanc tu pestem ac perniciem si amolitus fueris pro dignitate muneris quo fungeris, et pro auctoritate qua merito vales plurimum, solidiorem capies gloriam, quam Diram qui contudit hydram, Notaque fatali portenta labore subegit4.Tam viles personae, tam diabolares victimae publicarum libidinum, non sunt dignae observatione legum, ut memini aliquando legere in Corpore iuris, sed locus non occurrit memoriae. Quaeso te ut hisce literis perlectis continuo cures accersendum advocatum van der Werven, qui legem horrendi carminis5 dictet, cuius obnunciatione fulminari possit fatalis illa fundi nostri calamitas. Hoc ego beneficium tanti faciam, ut nemini plus in vita sim umquam debiturus. Sed matures, oro: nam amanti, et animo cupienti nihil satis festinatur. Si ullo modo fieri possit, effice ut per hanc nunciam, quae est uxor Nerei hospitis mei6, fiam certior non de tua propensissima erga me voluntate, quae mihi est mero meridie clarior, sed de mandamento poenali. Periculum enim est in mora. nam propinqua partitudo appetit, si quidem paritura est. nam permulti dubitant num sit gravida. quod si est Sublimi feriam sidera vertice7. Cuperem inseri mandato, non esse illi scorto publice diffamatissimo deferendum iusiurandum tempore partionis, nec habendam fidem in designando parente tam multorum capitum.
Cum suis vivat valeatque moechis Quos simul complexa tenet trecentos.Ego nihilominus sponte mea incitatus faciam quod officium humanitatis iniungit. sed cogi Baudium non decet, non oportet a tam prostituti pudoris scorto. Plura non addo, nisi ut totum Grotium explices ad medendum curae et sollicitudini, Quae me nunc coquit, et versat sub pectore fixa8.
Datum Lugduni Batavorum XXVIII Martii CIƆIƆCXII.