190
Ingentes me tibi gratias et agere et habere par est ob utilem, salutarem et honestam παρρησίαν qua me commonere dignatus es per literas, quae mihi sunt eruntque tanquam ϑεόπνευστα ρήματα ϰαὶ μαρτύριαι ἐϰ Διὸς δέλτων. Efficiam omni ope consilioque, favente divina benignitate, ne frustra tam fidelem operam concastigando amico ob commeritam noxiam suscepisse videaris, utque caeteris dotibus, quas in hoc homine suas esse livor ipse negare non potest, etiam castitatis et sobrietatis gloria adiungatur. Pendet enim ea res arbitrio liberrimae voluntatis, estque τῶν ἐϕ᾽ἡμῖν, quod sine semipelagianismi suspicione offensaque Theologici Senatus dictum esto. De matrimonio2 cave me quidquam putes esse facturum quod sit indignum sapiente bonoque, nec unquam amplius amplexus in cloacam mittam. Sermones harum obturare, aut aures credulorum hominum, non est meae potestatis, ego tamen ero meo promus pectori3, ne quid temere admittam. Quod mihi scribis obiici patrocinium malae causae sub auctoritate magni nominis, malo praesens me tibi purgare quam per epistolam, quia res ea longiorem sermonem desiderat. Iuxta tecum aspernor sacrae militiae flagitia, quae diserte admodum et cordate percensuisti. sed nec ignoras, plerisque moderatioris ingenii Pontificiis eandem mentem esse, maxime saltem ex parte. De praestantissimo virorum Mylio4 valde meo animo aegre est, eum tantopere conflictari invidia ob huius capitis propugnationem, neque nihil neque omnia vera sunt quae ad eius aures ab imparibus aemulis et malignis hominibus deferuntur, qui quum suis virtutibus stare non possunt, per alienae existimationis ruinam grassari ad famam contendunt. hos in posterum probitate et innocentia refellere annitar. Nam praeterita fieri infecta non possunt. Hoc unum, quod est aequissimum, postulo quaesoque, et in eo vires gratiae, suadae et auctoritatis tuae imploro, ne indefensus atque inauditus condemner. Conradum Vorstium5 quod in eadem mecum causa statuere videris, in ea opinione labi puto. Nam ut sunt tempora et mores hominum, nulla erit auctoritas tanta quae eius afflictam conditionem in solido locare possit. quanquam virum bonum esse arbitror, et ex animo quae scripsit scripsisse prorsus habeo persuasum. sed non licet in tam arduis mysteriis soloecismum admittere sine nota impietatis et sacrilegii. Utinam publico monumento consignata extaret ingenua retractatio potius, quam ad aucupia verborum et sententiarum tendiculas confugeret! Ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ6.
Sperabam me hic prima statim congressione accepturum nummos, idque
191
loquebantur cognati mei literae quas tecum communicavit privignus7. Sed et cognato verba data sunt et is vicissim mihi imposuit, ut ea spe obiecta me huc eliceret ad processum quem habet maximi momenti praesentia mea impensius promovendum. Nam et cum inopi debitore et eodem valde litigioso mihi res est. Vereor ut ante ferias natalium Domini reverti possim, et, quod longe molestius est, vereor ne revertar inanis. Posthac abstinebo, ut mones, ab istis cursitationibus. Interim me famamque meam tibi committo, tuaeque mando fidei. non erit tibi pudori, patrono fisci, suscepisse patrocinium Baudiani nominis apud faventes et benignos iudices, nisi quod nimium incumbunt ad sublevandum caducum parietem, et - quod sine insectatione humanitatis dixero - corpore coelo fulminatum. Vale, Vir Clarissime. IV Decembris ex urbe Gandavo, CIƆIƆCXI.