eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    231. 1612 Maart 29. Van D. Baudius1.

    Res est loquax laetitia, cui vis quaedam inest cogendi. quo, bone, circa2 contineri non possum quin eius te participem faciam, quem scio mea solide gavisurum gaudia. Reversus domum, ut heri3 ad te scripsi, optata omnia comperi de mea Sophia, quae me absente ancillam lecti et arcanorum sociam misit ad patrem scitatum, non oracula Phoebi, nec rogitatum super Priamo, vel Hectore, quorum sors lamentabilis iam satis diu multumque defleta est, sed super nostra maiestate, an durius accepissem plenam familiaritatis repulsam, et an fera bestia factus essem amissa voluntate revertendi. Ego vero oculum mihi exsculpi malim, quam pati ut tam opima conditio elabatur e manibus. Heri profecta est Amstelo-

    203

    damum ob sinistrum rumorem, qui fertur de quodam mercatore, cuius nomen nec scio nec scire laboro. Eum aiunt cessisse foro. quod si ita est, tacta est mea sperata bolo quinque milium florenorum. Sed magis moveor absentis desiderio, quam iacturae periculo. Nam in tantis opibus, quas consentiente fama possidere dicitur, hoc dispendium per est exiguum, ut si ex uberi vindemia racemum demas, aut manipulum ex horreo. Ea res magis erit incitamento ne virum eum aspernetur, cuius census tale nihil meruit,

    Non incendia, non graves ruinas
    Non facta impia, non dolos veneni,
    Non casus alios periculorum,

    quem secum asportabat Bias4 quum capta urbe et arce patriam expeditus desereret. Scripseram heri literas tibi redditum iri ab uxore mei hospitis: sed iter in hunc diem distulit, et se ad te ituram esse promisit, ut resciscat an a Curia Provinciali reportaturus sim pauca nuncianda propudio meo non bona dicta. Fertur esse ἐν ὀδύνῃ, sed nullus credo, licet illi plurima manet Lacryma5 sunt enim quibus non potest persuaderi eam esse gravidam, et ego quidlibet credo posse cadere falsimoniae, fraudis et malitiae in tam profligatam, perditam atque intestabilem foeminam. Si tamen rumor verus est, quasi dedita opera Iuno Lucina videtur voluisse factum, ut pater γνήσιος ϰαὶ ἀϰίβδηλος deprehenderetur stratioticus ille Germanus, qui me catena sua πονηροῦ ϰόμματος6 decatenavit ab isto scopulo. Utut res cadet, nihil mihi evenire potest tristius aut deterius quam quod animo praecepi, et mecum ante peregi.7 nempe futurum, ut periurio caput alliget, et ὑποβολιμᾶιον obtrudat heroi Baudio. Quid tum postea? malo agnoscere alienum, quam foetum humanum non ali. Testimonio erit me marem esse, et viri munia posse fungi. Nihil inde abradetur in posterum meae Sophiae, cuius arvo familiari reservabitur

    Quidquid in arte mea possum promittere curae8.

    Plura volebam familiarius nugari, quum significavit mihi hospita, quae tibi hasce reddet, sibi esse continuo eundum ad currum. Vale cum uxore, parentibus, sorore lectissima, et cum omni familia. Datum Lugd. Batav. IV Kal. April. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 443; Baudii Amores p. 72.
    2 - Horatius, Sat. II, 6, 95.
    3 - No. 230.
    4 - Zie p. 136 n. 6.
    5 - Horatius, Epist. I, 17, 59.
    6 - Aristophanes, Plutus 863.
    7 - Virgilius, Aen. VI, 105.
    8 - Virgilius, Aen. VIII, 401.