V.C. Isaaco Casaubono H. Grotius S.
Legi libellum tuum ad Cardinalem Peronium, Casaubone virorum Clarissime, pro quo ego tibi audeo non meo tantum, sed humani generis nomine gratias agere.
207
Nihil iam dico de limpidissimo sermonis flumine, nihil de plenissima cognitione antiquitatis; maiora sunt quae miror et laudo: fortitudinem imprimis tuam et constantiam, qui cum non nescias in quod incideris saeculum, terreri tamen te passus non es quominus pacatum placidumque ingenium palam ostenderes tantae saevientium turbae, quae cum inter se bellis acerrimis decertet, in uno tamen undique conspirat pacis odio. Evolve mihi et conspice tot dissentientium millia, non de plebe modo, sed eorum etiam qui plerisque, sibi autem imprimis, eruditi videntur. quotus quisque est qui aut non ultro fomenta suppeditet fatali furori, aut certe abreptus aestu communi culpae non se quoque immisceat? At quanto aliter primi illi Christianae religionis antistites, qui facti sunt πάντα πᾶσιν ut omnes Christo acquirerent? Nunc vero prudens Erasmi simplicitas, et dulcissima Melanthonis anima, adeo imitatores non habent, ut publica non unarum partium rabies in hos crudelissima incurrat. Tam res est odiosa sine odio scribere. Ego vero, mi Casaubone, quicquid mihi temporis relinquit muneris, ut meae sunt vires, sane gravis necessitas, id omne libentissime impendo diligenter et sine praeiudicio excutiendis iis quae nunc Ecclesiam tam misere lacerant controversiis. Et doleo sane ex animo, cum video tam multos paulatim irrepsisse in Ecclesiam errores dignos sane quos contra decertetur. Sed illud profecto ferre non possum, viros eruditos, magistros religionis, in hoc ingeniosos, in hoc eloquentes esse, ut adversariis affingant eas sententias, quarum auctoritatem illi defugiunt: plane quasi in hoc sitae essent spes Ecclesiae, si appareret nos et in plurimis, et in maximis dissentire. Itaque vidi qui acriter contenderent Pontificios, nec Deum nec Christum nobis cum eundem agnoscere, et magnum se aliquid fecisse sperarent, ubi hoc fallacissimis quibusdam argumentationibus conclusissent. Iam vero quam multae sint privatae opiniones quarum culpa confidenter toti coetui delegatur, quid attinet dicere? Haec omnia quid sunt aliud, quam nebulam obiicere hominibus ne verum videant? nam qui una in re manifestis se iniuriis opprimi sentiunt, incipiunt suspecta habere et caetera. Quis non videt huc usque dementiam procedere, ut ritus salubriter constituti, ob id unum reiiciantur, quia Romana Ecclesia eos usurpet, quasi vero non et Graeca et Asiatica aut eosdem aut similes habeat? Procedunt alii qui cum Synodo Nicena loqui fastidiunt, mirum ni mox et Apostolici Symboli verba damnaturi. Deus an ubique adsit, an futura quaevis praesentiat, Problema faciunt: et cum hoc faciunt dicunt se Papisticam tyrannidem oppugnare. Quantos progressus quam brevi fecit ista libertas? Necdum constitit et, si fautores invenit, habet quo crescat. Liberius apud te, mi Casaubone, excussi stomachum meum, quod paucos aut hic aut alibi noverim cum quibus tutum sit παρρησιάζεσϑαι. Te vero felicem, qui Regem nactus sis non modo tuae eruditionis optimum aestimatorem, sed cui eadem tecum cura de procuranda pace Ecclesiae, quatenus ea sine veritatis detrimento haberi potest. Deus ista tam sancta studia prosperet, quem pro optimi Regis, ac tua salute obnixe oro. IX Maii. CIƆIƆCXII.