Vir magne, novissimis tuarum eximiae pietatis et prudentiae plenis quum hactenus respondere non potuerim, ne nunc quidem id possum. Quando enim serenissimus Rex est in urbe, non multum habeo tempus vacuum, quod literis scribendis impendam. Alias igitur, σὺν Θεῷ, de illis rebus agemus tecum uberius. Interim mitto tibi libellum2, hic recens editum, quem ubi legeris, si tuam mihi de eo sententiam candide aperueris, rem gratissimam feceris. Placuit Regi, ut in Praefatione nebulonem quendam Parisiensem perstringerem, qui postquam pretio conscientiam vendidit, sine caussa me est aggressus, ipse vix satis scribere Gallice doctus. Peleterium3 vulgo vocant; si forte de illa peste aliquid inaudisti. Odi male illa portenta, et me hostem illorum ultro profiteor. Responsionem, ut parum virulentam, scimus esse improbatam iis, qui inter nos Iesuitas agunt. Fruantur sua insania, mihi alia mens; quam Deo me probaturum spero et bonis, Nunc magnum opus4 sum aggressus, de quo brevi plura scribam. Si adfuerit auxilium boni Iesu, spero τοῖς ϕιλαλήϑεσι fore scriptionem gratissimam. Vale. Te oro, ut tuo exemplari adiunctos libros cures, et me ames. Deus te servet. Londini, Eid. April. CIƆIƆCXII.