eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    229. 1612 Maart 5. Aan Is. Casaubonus1.

    Viro Summo Isaaco Casaubono Hugo Grotius.

    Et tibi probari vota nostra, et Regis maximi, tum vero e Clero Anglicano potissimi cuiusque eam esse quam significas sententiam, mecum ipse gaudeo, Ecclesiae autem gratulor. Neque enim dubium id signum habeo vulnera nostra miserantis Dei, cum Principes potentissimi, cum venerandi Antistites, cum alii eruditione ac fama praecipui, pacis consilia praeferunt tam faecundo litium saeculo. Plane ita spero: inveniet exitum, idem qui hunc dedit affectum Deus. quam ad rem te quoque, Casaubone Clarissime, omni studio allaboraturum non dubito. Vias autem, quibus ad concordiam profici possit, nemo te melius viderit, cui perspectae sunt rationes quibus Ecclesia vetus ortas quondam dissensiones minuerit, illis nimirum temporibus, quorum scientiam ut difficulter aequamus, ita pietati longe cedimus. Conventus forte aliquis moderatorum ingeniorum aditum aliquem facere ad sanitatem possit. sed is non semper haberi potest praesertim ex omnibus Ecclesiis quarum res agitur. Interim tamen agendum forte est aliquid, ne elabatur occasio tam feliciter oblata. Reges enim religiosae pacis cupidos divinique iuris intelligentes non omne fert saeculum: nec semper habet Anglia Casaubonos. Scis inter nostros dissentiri, de dogmatis, ritubus, et Politia. Et de dogmatis quidem quam sint vehementes contentiones inter eos. qui se Confessionem Augustanam sequi profitentur, et caeteros testari possunt quotannis Francofurtensis mercatus indices, vel sola titulorum atrocitate. Attamen quis non videt, seu numerus, seu dignitas aestimatur, longe et pauciora et minora

    201

    esse, de quibus adhuc quaeritur, quam ea in quae omnes consentiunt? Ea ratione, quae de quavis quaestione aliquid alteram in partem definiat, pax haberi non potest. Restat igitur ut separemus a non necessariis ea quae sine periculo deseri non possunt: et ut in his quidem planus monstretur consensus: de caeteris semoto paulisper opinionum dissensu, testata maneat animorum concordia. Vidisti sine dubio plerasque Ecclesiarum seorsim a Romana tendentium Confessiones: quales sunt Anglica, Bohemica, Helvetica duplex, Augustana, Saxonica, Suevica, Wirtenbergensis, Gallica et Belgica nostra quae cum singulae per se tum iunctim omnes prodierunt libro quem Genevae Confessionum Harmoniam2 inscripserunt: quo in libro singulae Confessiones suis quaeque verbis certa ad capita referuntur. Eius libri editor, etsi Genevae quam sint rigidiores plerique satis nosti, sperari ait a bonis, ut posthac non tam singularia illa Confessionum audiantur nomina, quam id curetur ut una exstet omnium Ecclesiarum simplex et aperta Confessio. Quod ego votum hactenus p(robo) non ut confestim aboleantur Ecclesiarum singularum Confessio(nes), quod difficulter obtineretur, ac forte ne expediret quidem: sed ut sine earum fraude publica atque communis exstet consensus nostri in tot atque tantis capitibus testificatio. Quare si viri aliquot docti et pacato ingenio, quales, uti spero, haud paucos habet Britannia, e singularibus illis Confessionibus, primum ea secernant atque removeant quae conciliari posse non vident, caetera autem confessa omnibus commodo ordine enotent, e pluribus locutionibus idem significantibus eam eligentes, quae primum Sacrae Scripturae phrasim, deinde sanctam vetustatem maxime redoleat, id opus, si Regi ipsi probatum, mox sensim per aequiores aliarum regionum Theologos aliis Principibus atque Potestatibus insinuetur, posset, meo iudicio, viam aperire concordiae: praesertim addita aliqua testatione, qua alii se aliorum ritus publice receptos moremque gubernandi, illinc idololatria, hinc tyrannide semota, non damnare apertum, facerent: quod ipsum in Confessionibus quibusdam diserte exprimitur. Sed ego ea fiducia haec ad te scribo, ut nisi tibi prius probentur, apud te ea manere percupiam: cuius ego et pietati et prudentiae tantum tribuo, ut quamcunque inieris viam - initurum autem aliquam non dubito - eam Ecclesiasticae paci procurandae salutarem fore omnino confidam. Si autem eadem tibi placent, quod quidem ex literis tuis colligere mihi posse videor, tanto magis illa tua auctoritate atque gratia curari opus est, quod turbidis apud nos Ecclesiae rebus, etiam qui partes diligentissime fugiunt, suspiciones tamen vitare non possunt. Deus Ecclesiae suae misereatur: idem Regem sapientissimum ϰαὶ ϕιλαληϑέστατον diu Orbi, diu Britanniae, diu nobis incolumem servet: tui quoque nobis usum Casaubone quam diutissime largiatur. V. Martii. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 167. Antwoord op no. 223. Beantwoord door no. 235.
    2 - Harmonia Confessionum fidei, Orthodoxarum, et Reformatarum Ecclesiarum. Additae sunt .... Observationes. Genève 1581. De uitgever is Salnar, predikant te Castres; de Observationes zijn van Simon Goulart.