eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    196

    223. 1612 Febr. 6. Van Is. Casaubonus1.

    Literis tuis suavissimis sine mora respondissem, si fuisset Rex Serenissimus in urbe. Nam qui scirem eius Maiestatem non sine voluptate epistolam tuam fore lecturam, priusquam tibi respondeo, volui tuas ipsi ostendere. neque vero spe mea falsus sum. Sapientissimus enim Rex, et pacis atque concordiae studiosissimus sic quae scripseras legit, ut tuam pietatem pari prudentia iunctam satis laudare non possit. Optaret eius Maiestas, eodem essent tecum animo omnes qui hodie in regnis aut rebus publicis Christianis ad gubernacula sedent, neque dubitat, magno Ecclesiae Dei bono id futurum. Probat etiam mirum in modum quod suggeris consilium de procuranda omnibus modis inter nostros saltem concordia. Quod si ratione aliqua Deo propitio posset effici, pro certo Rex habet multos viros bonos, qui hodie ἀμηχανοῦντες quo se vertant in tantis nostrorum discordiis, Romani Pontificis tyrannidem gementes ferunt, libertati conscientiarum suarum fore consulturos. Equidem de aliarum regionum Pontificiis nihil volo pronuntiare: de meis Gallis hoc videor posse affirmare: optimum quemque inter illos diem Domini exspectare et cum anilium superstitionum tum Romanae tyrannidis defensores ex animo detestari. Amplius dico, nec dico temere: si in nostra Gallia ea reformatio esset instituta quae formam veteris Ecclesiae non adeo immutasset, multa hominum millia nostris partibus fuisse accessura, quae nunc a doctrina ecclesiarum nostrarum sunt alienissima. Hoc ego quum nostris ministris in Gallia saepe dicerem, paucos inveni qui ἀποτομίαν suam aequis ac moderatis consiliis non anteferrent. Hic longe aliter animati sunt et Rex et e Clero Anglicano doctissimus quisque. Inveni in hoc regno plures Episcopos doctrina et pietate eximios, qui easdem tecum dies noctesque animo volvunt cogitationes. Neque vero dubium mihi est, si ullum existeret principium, aut occasio ulla emergeret efficiendi id ipsum, de quo prudentissime est a te scriptum, et Serenissimum Regem, et totam Ecclesiam Anglicanam atque in primis reverendissimos Episcopos omnia experturos, quo pium adeo negotium promoveretur. Voluit Regis Maiestas iussitque me hoc tibi significare. De Concilio tamen cogendo, diutius esse deliberandum existimat: petitque a te ut serves hanc mentem, et tua consilia nobiscum velis communicare; ut ego ipsius Maiestati referam, si quid erit, quod scire ipsam cupias. Vale vir magne. Londini a.d. VI. Kalend. Februar. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 448. Antwoord op no. 219. Beantwoord door no. 229.