eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    219. 1612 Jan. 7. Aan Is. Casaubonus1.

    Librum ad Frontonem tuum, Casaubone virorum doctissime, iam ante quam eum te mittente accepi, legeram diligenter, aliisque claris in nostra hac republica viris eundem ut sedulo legerent auctor fueram. Omitto nunc limpidissimum illud flumen orationis, quae non, ut hodie multorum, summam cutem pigmentis quibusdam obducta, sed tota plena est sanitatis, plena roboris. Non vacat verbis immorari, ubi res tot et tantae animum occupant. Itaque eruditionis quidem laus huic scripto tuo, cum aliis omnibus communis sit: at prudentia simul et aequitas summa hic peculiariter apparent. Prudentiae fuit pestilentia consilia natae nuper factionis, quae perfidiam, rebellionem, regicidia pietatis titulo tegit,

    192

    detracta persona, bonis omnibus, praecipue vero Principibus, quorum res agitur, manifeste ostendere. Aequitatis autem, quod nec Romanenses omnes cum Iesuitis, nec inter ipsos Iesuitas innoxios noxiis permisces: tum siqua diversam in partem accipi possunt, non ea odiose ut causae inservias, sed quam benignissime fieri potest interpretaris, et certis criminibus haeres, ambigua condonas. qua in re si pares tibi multos haberet Christianitas, controversiae sane aut pauciores aut certe placabiliores forent. Sed nunc omnes partium sunt: veritatis nemo, quae altercando amitti si potest, mirum est eius nobis vel umbram restare. Ego is sum, qui paucorum exemplo, sed tuo potissimum fretus, quatenus fieri potest sine fraude salutaris doctrinae, ad retinendam atque etiam resarciendam Ecclesiae pacem totus votis, totus animo feror. Videre autem mihi videor plerisque in rebus multo id fieri posse facilius quam his persuasum, qui nimium se alte partium studiis immerserunt: quorum quidem sunt non pauci qui non modo dubie dicta commode interpretari nolunt, sed ultro adversariis affingunt nec dictas nec cogitatas opiniones, quas ipsi ex fallacissimis quibusdam consecutionibus sibi exstruunt. Atque adeo gaudebam nuper quosdam apud nos viros et pios et eruditos περὶ τοῦ ϑείου προυρισμοῦ ϰαὶ τοῦ αὐϑαιρέτου instituisse aliquanto ad pacem accommodatius loqui, quam quidam hac in parte, ut mihi quidem videtur, στωιϰώτεροι solent. Sed spem meam intercidit intempestiva Conradi Vorstii advocatio2, cui ego ab initio quantum potui intercessi: non quo non magni ipsius ingenium facerem, quod Scholasticis disputationibus perquam exercitum est, nec quod mihi τὸ ἐπέχειν αὐτοῦ in arduis quibusdam quaestionibus displiceret, sed quod mihi videretur ad pacanda ea quae controversa sunt non satis recte is delegi, qui etiam ea controversa facit, de quibus Christiani hactenus conscivere: quam ego ϰαινοτομίαν probare non possum. Ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι3. Non tamen ideo desistendum a proposito procurandae pacis Catholicae. τῶν ἀπορήτων πόρον εὗρε ϑεός4. Qua de re mihi saepius cogitanti haec via imprimis placet, ut illae primum Ecclesiae, quae Episcopi Romani παμβασιλείαν non agnoscunt, consensum suum atque concordiam publica Confessione testentur, relictis in medio siqua sunt inter ipsos ἀμϕισβητούμενα. Non dubito enim quin ea Confessio, in quam isti omnes consensuri sunt, talis sit futura, ut eos qui inter Romanenses sunt minus pervicaces ad nostras res paulo aequius aestimandas possit adducere, praesertim cum videbunt nec Bona Opera insuperhaberi, nec ritus omnes aboleri, nec praefracte damnari receptas vetustati locutiones. Ut autem huc veniatur, nimirum Concilio opus est, quo conventuri sunt earum Ecclesiarum legati, quae Tridentinum5, ut vitio habitum, accusant. Locum ego conventui Britanniam vestram destinem: moderatorem atque Praesidem, Regem Sapientissimum, omnium qui in hac sunt parte principum principem: qui ipse aequitatis suae magnum specimen edidit, Confessione Fidei nuper vulgata6, in qua ea quae rigidiores nonnulli ut praecipue controversa ponunt, plane omittit: tum vero et antiquitatis se reveren-

    193

    tissimum, et εὐταξίας Ecclesiasticae summum vindicem ostendit. Videtur mihi plane digna haec cogitatio Rege Theologo et Fidei Defensore, nec dubito quin libenter ad eam curam accessuri sint Principes alii, ac nostri imprimis Ordines. Ego sane eos qui inter nos plurimum possunt eo adduci posse arbitror, ut id ipsi a Rege exposcant, si prius intellexero tibi istud consilium non displicere, qui ipsum quoque Regis animum tentare potes, atque etiam, qua vales gratia, inflectere. Mihi non modo religiosum, sed et πολιτιϰὸν videtur, gliscenti cum maxime Paparum tyrannidi magnum aliquod firmumque corpus opponere. An et Graecae et Asiaticae Ecclesiae invitandae sint, tuum erit dispicere. sane si quis cum illis quoque consensus statui posset, non parum auctoritatis ad causam afferret illarum et antiquitas et qua Romani adeo se iactant, perpetua successio. Sed veniam mihi dabis quod liberius forte quam debeo tecum ago, abreptus impetu ut mihi videtur non illaudabili sublevandi rem Christianam tam misere afflictam. Utinam vero tantum tibi ab aliis rebus otii sit, ut brevi aliquas a te literas audeam exspectare. Deus te, Vir Praestantissime, diu nobis, diu orbi Christiano largiatur: nec illam sanctissimam mentem patiatur sine magno fructu senescere. VII. Ianuarii CIƆIƆCXII.

    Tuarum virtutum, si quisquam, admirator
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 162. Antwoord op no. 218. Beantwoord door no. 222 en 223.
    2 - Zie p. 190 n. 5.
    3 - Homerus, Il. Π 60.
    4 - Euripides, Medea 1415.
    5 - Het Concilie van Trente.
    6 - Grotius heeft hier het oog op Jacobus' A Premonition to all most mightie monarches, kings, free princes, and States of Christendome, vóór de: Apologie for the oath of allegiance, in 1609 in het Engelsch, het Fransch, het Latijn en het Nederlandsch uitgekomen; gedrukt ook in The Political Works of James I, by C.H. Mc. Ilwain, 1918, waar hij p. 128 zegt: ‘Thus have I now made a free Confession of my Faith’ etc.