eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    222. 1612 Jan. 28. Van Is. Casaubonus1.

    Vir amplissime, beasti me literis iis, quas superioribus diebus a te accepi. Nam quod pacis et concordiae studia tibi esse curae ostendis, ne dici quidem potest quantam ea res mihi voluptatem afferat. Vides in patria tua quam facile sit hodie rixas concitare inter fratres, quam sit difficile excitatas sedare. Puta ubique Bataviam esse, tanta omnibus in locis ϕιλερίδων copia, qui pacem in Ecclesia fovere inter ἀδιάϕορα habent, aut ne id quidem. Parum est quod amor concordiae illorum animis οὐϰ ἐνιζάνει: novi multos quibus nullum hominum genus ita suspectum et exosum est ut τὸ τῶν εἰρηνοποιῶν. Quo magis demiratus sum Regis Iacobi pietatem, qui veritatis studium ita amplectitur, ut a studio non recedat unitatis. Poteram multa de hoc argumento scribere; sed quia cogito ad tuam epistolam χρυσοῦ χρυσοτέραν serio respondere, ubi primo iis de rebus cum Serenissimi Regis Maiestate egero2, scribendi finem nunc faciam: Deum supplex orans, ut tibi hunc servet animum et omni benedictionum genere te cumulet. Vale vir magne et me ama, ac meas exspecta σύν γε τῷ Θεῷ brevi. Londini, a.d. XV. Kalend. Februar. CIƆIƆCXII.

    Amplissimum D. Vander Mylium - nisi grave est - a me salutes velim. Si τὸν πάνυ Heinsium videris, quaeso meis verbis illum amantissime saluta. Misi nuper ad illum notas quasdam e manuscriptis in Theophrastum3, quas an acceperit nescio. Non vacavit nunc ad illum literas dare.

    Notes



    1 - Gedruckt Casauboni Epistolae p. 447. Antwoord op n. 219. Beantwoord door no. 224.
    2 - Zie no. 223.
    3 - Zie Casauboni Epistolae p. 441.