eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    224. 1612 Febr. 7. Aan Is. Casaubonus1.

    Isaaco Casaubono Hugo Grotius S.

    Perbenigne tu, Casaubone, vir undequaque ut doctissime ita humanissime, qui neque meam exspectationem frustrari diu voluisti, neque tamen, de re gravi consultus praepropere respondere. Itaque solitam tibi diligentiam et mei quoque curam ita temperasti, ut hanc nulla interposita mora testareris, illi autem quod satis esset temporis exposceres. Pro utroque tibi gratias ago: atque illud etiam

    197

    addo literis meis prioribus2, ea quae de Synodo Protestantium, ut vocant, scripseram, neque temere me neque meo solius consilio scripsisse, sed re prius diligenter et mecum et cum aliquot viris tum religione tum prudentia eximiis in omnem partem examinata. Oecumenica quidem Synodus tanto adhuc ac tam acri Pontificum regno sperari vix potest. Interim ille quem ego descripseram conventus mihi atque aliis videtur maximas habiturus utilitates. Primum enim muniet consensus ille communis Ecclesias singulas ab Arii et Samosateni veneno, quod ex Sarmatia hoc est ex ipsa Mahumetistarum vicinia exortum, incipit per Germaniam nostramque Bataviam credito longius serpere. Est quidem satis adversus haec mala cautum peculiaribus Ecclesiarum Confessionibus: sed his ipsis non tantum est ponderis atque auctoritatis, ut non aut vi aut dolo convelli possint quod experti discimus. Itaque maiore quodam consensu opus est, qui semel recte stabilitus novatoribus posthac aut metum iniiciat aut pudorem. Deinde ad firmandam concordiam non parum pertinebit, si omissis et velut in medio relictis τοῖς ἀμϕισβητουμένοις, clare ac dilucide exponantur tot atque tanta religionis capita, in quae consentitur, addaturque testatio non obstare pauca illa de quibus ambigitur, quominus ut unius Ecclesiae membra veram inter nos charitatem colamus. Postremo cum Protestantium alii aliis propius accedant ad quosdam ritus in Romana Ecclesia receptos, simul ad quasdam loquendi formulas Romanensibus probatas, haec inter nos συγϰατάβασις erit ad illos quoque propius accedendi mollis quaedam via. Neque enim dubito quin et illorum aliquam habendam rationem censeas, non eos dico qui Pontifici in quodvis facinus se addicunt vere caeca quam vocant ipsi obedientia, sed qui antiquitatis alicuius et satis late patentis consensus reverentia, praeterea amore τῆς ἐν ἐϰϰλησίᾳ εὐταξίας, novandique metu, addo etiam nonnulla nostrorum culpa a nobis hactenus sunt alieniores. Praeter has rationes quae me iudice Christiano homini et pacis amanti sufficere poterant, est et alia πολιτιϰή. Videmus quas coitiones faciant illi qui tantopere laborant de restituendo illo nimio Pontificum dominatu, quibus artibus grassentur. adversus hos nisi et ipsi constipamur, verendum est ne dum frustra obsistimus singuli, opprimamur universi. Federum igitur vinculis opus, quae tamen ipsa nec firma esse possunt, nec diuturna, nisi communis doctrinae publica quaedam exstet professio: a qua discedere non liceat: et pro qua periclitantium non privata causa sed omnium publica censeatur. Sane vel illud nos excitare debet, quod adversarii nostri nihil tanto conatu agunt quam ut nos divellant; quod si hoc ipsorum rebus expedit, nostra refert ut contraria ineatur via: quod quidem aut nunc fieri potest, vivente ac florente Rege, potentissimo simul ac sapientissimo, aut plane spes ista intercidit. Tu autem, vir maxime, cuius indefessa studia ad pacem omnia diriguntur, si hoc ipsum expedire iudicaveris, qua in re plus ego tibi credam quam aliis omnibus, et promovere id consilium poteris et ne frustra suscipiatur efficere. Quod si evenit, maximum Dei beneficium in Orbem Christianum, tuum in Britanniam adventum interpretabimur. Ad me quod attinet, velim credas iamdudum me ad pacem Ecclesiae votis ferri. adiuvare ad rem tantam ego non possum. studium tamen meum, tum Epistola ad Ieanninum, quam Christo Patienti3 praefixi, tum edito in mortem Arminii Epicedio4 aperire non sum veritus, cum non ignorarem quam res esset odiosa odia ista

    198

    improbare, quae falsa pietatis imagine mentes fere omnium occuparunt: quae nisi maneant, Theologorum praecipui regnum se suum tenere non posse arbitrantur. VII. Febr. CIƆIƆCXII.

    Adres: A Monsr. Monsr. Casaubon A Londres.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 164. Antwoord op no. 222. Beantwoord door no. 226.
    2 - No. 219.
    3 - Zie no. 114.
    4 - Zie p. 153 n. 5.