eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    226. 1612 Febr. 22. Van Is. Casaubonus1.

    Nuper postquam tuas accepi, accidit commodum, ut evocarer a Serenissimo Rege in aulam. Usus sum ea occasione, ut Maiestati ipsius epistolam tuam pietatis et prudentiae plenam ostenderem, deque proposito negotio pluribus cum ipso agerem. Non morabor te longa oratione: sum enim occupatissimus, et tabellarius urget. Id solum dicam, et omni asseveratione tibi confirmabo, ita animatum Regem esse, ut nulla in re sit defuturus votis bonorum, si ullam ipsi Deus Opt. Max. occasionem obtulerit promovendae ipsius gloriae, et de Ecclesia Christi bene merendi. Hanc de sua pietate persuasionem Rex sapientissimus alte infixam tuo et bonorum omnium animis esse cupit. Quod igitur scribis, non tibi soli, verum etiam aliis et prudentibus videri, incumbendum esse in eam curam, ut Ecclesiarum Reformatarum Synodus cogatur; respondet Rex, sibi quoque a multis annis idem esse votum, idque saepissime se precibus suis a Deo petiisse. Verum hac de re cogitanti tot difficultates animo subiisse, ut velle hoc tentare, id vero sibi videretur ἀδυνάτοις ἐπιχειρεἶν. Nam quomodo conveniet Synodus, nisi indicta fuerit? aut quis hoc rerum statu ius sibi arrogabit concilium indicendi? Sibi quidem nolle se hoc vindicare: qui meminerit universae Ecclesiae se membrum esse, non caput. nolle autem committere ut rerum imperitis aut male-

    199

    volis ὑπὸ ϕιλαρχίας aliena curare possit videri. Quodsi Illustrissimi Ordines consilium tentandi omnia in eum finem probarint et suum hunc animum sibi aperuerint, pollicetur Serenissimus Rex, fore id sibi longe gratissimum, et tam sanctum propositum omni opera atque studio esse se adiuturum. Quamobrem tuae iam partes sunt, vir praestantissime, ut Illustrissimorum Ordinum animos explores, et de Serenissimo Magnae Britanniae Rege omnia ipsis prolixe pollicearis, quae a tanto Principe vero fidei vere Catholicae defensore possunt sperari. Probabit Rex dictis factisque suis, semper puritate Religionis et concordia inter Ecclesiae Dei membra nihil sibi esse antiquius. Veneror supplex Deum immortalem, ut et Regi et omnibus qui paci Ecclesiae cupiunt esse consultum, recta consilia suggerat. Omnino arduum hoc et insperatum opus est: sed Θεοῦ ϑέλοντος ϰαὶ τὰ ἄπορα πάντα πόριμα2. Illi honos, laus et gloria εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, idemque te, optime Groti, servet, et tuis incaeptis benedicat. Vale Londini a.d. IX Kalend. Mart. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 452. Antwoord op no. 224. Beantwoord door no. 234. Daar Casaubonus in no. 228 over dezen brief spreekt, dateert hij hem blijkbaar naar den nieuwen stijl (zie p. 191 n. 2).
    2 - Synesius, Epp. 213.