Isaaco Casaubono Hugo Grotius.
Quo minus, Vir maxime, literis tuis quas dedisti ad me IX Cal. Martias responderim hactenus impedimento fuit mea domo absentia. Legi eas summo cum gaudio, praesertim eam partem qua scribis Optimo Regi id iam dudum in votis esse ut coacta Reformatorum Synodo certior aut sane apertior statuatur consensus. qua ex re tot ego commoda mihi praevidere videor, ut ea facile omnia explicare non possim. Sed, ut mones, habet ea res suas difficultates. Quidni habeat? Nihil enim magni unquam gestum est sine labore ac molestia. Mihi autem videtur praecipua huius rei difficultas in eo sita, ut aliquod eius initium reperiatur. Ius indicendae Synodi non dubito ad Reges omnes ac Principes aliosque ἄρχοντας ἀνυπευϑύνους pertinere. Tantum inveniendus est, qui excitet caeteros piis admonitionibus. De illis forte Ecclesiis, qui sub Regibus vivunt ἑτεροδόξοις difficilior esset deliberatio; sed cum illae quoque aut publicis legibus, aut receptis moribus, conventus suos habeant, quid vetat, quominus ab illis ipsis conventibus mittantur qui Concilio intersint? Ego et priusquam ad te his de rebus scriberem, et postquam tuas accepi literas, eorum qui apud nos plurimum possunt, animos pertentavi; quos sane erga hanc rem optime affectos reperi. Sed cum et nostrorum ingeniorum ea sit mediocritas, quae facilius possit εὖ εἰπόντι πίϑεσϑαι quam αὐτὴ πάντα νοῆσαι2, ac praeterea ἐν ἀρχῇ ταύτῃ πολυμερεῖ natae nuper controversiae facile possint aliis aliorum consilia suspecta facere, cogitare te velim numqua ratione fieri possit, ut huius sententiae alius inveniatur auctor. Nam quod scribis εὐσεβέστατον βασιλέα id vereri, ne ὑπὸ ϕιλαρχίας videatur ἀλλοτριοπραγ(εῖν), ego vero suspicionem illam iniquissimam, et tota Regis vita, et scri(pto) nuper edito3 ita discussum existimo, ut homini mediocriter sapien(ti) in mentem venire non possit. Verum quidem est ingratos virtu(tum) ac benefi-
206
ciorum aestimatores ubique reperiri, praesertim iis in populis ubi libertatis obtentu interdum aliquid irrepit licentiae: sed profecto tanti non sunt illi, ut propter eos deserenda sint generosa consilia, cum verissimum sit illud, regium esse cum bene facias interdum male audire. Qui rem totius Ecclesiae curat, nihil minus curat quam alienum. Et quae tandem invidia est, si qui dignitate omnium primus est, idem studio quoque Ecclesiam iuvandi primus reperiatur? quis iustius eam curam suscipiet, quam is qui maximam ac nobilissimam Ecclesiae Reformatae partem sub imperio habet? Utinam his de rebus coram tibi loqui liceret; nunc, cum hanc mihi felicitatem Fortuna invideat, rogo te ut consiliorum tuorum me per literas participem facias. Non dubito quin aliquam tandem viam Deus huic negotio aperturus sit. Interim et quod novissimis ad te literis4 scripseram, de conferendis diligenter singularum Ecclesiarum Confessionibus, ecquid tibi placeat velim scire. Deum precor, Casaubone doctissime, diu te nobis servet, ac multos det tui similes, quod ego certissimum habebo argumentum divinae in nos Clementiae. IV. Aprilis CIƆIƆCXII.