eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    237. 1612 Mei 11. Van Is. Casaubonus1.

    Significavi nuper2, cum novi nescio quid libelli tibi mitterem, epistolam tuam3 illam me accepisse, qua tuum consilium de publicandis Ecclesiarum

    208

    Reformatarum confessionibus aperiebas. Postea etiam altera tua4 mihi est reddita epistola, qua rationem exponis promovendi generosissimi incepti, cuius tibi dudum venit in mentem. Non est quod longis am bagibus tua morer tempora. Breviter sic habe: quaecunque hactenus super eo maximi momenti negotio sunt a te scripta, ea videri sapientissimo Regi ab optima mente et singulari prudentia esse profecta. Itaque solet εὐσεβέστατος Princeps tuas epistolas non sine voluptate legere, et plures eiusmodi συμϕράδμονας, qualis ipse es, tuae Reipublicae optare, imo Reipublicae Christianae. Quae si hodie similibus consiliis regeretur, a spe concordiae non esset adeo aliena. Quoniam autem Serenissimus Rex iam in aliis negotiis totus est5, non potest eius Maiestas nunc huic curae sic vacare ut optaret. Tu interim, praestantissime vir, age quod agis, et tuam solertiam in tam pio proposito exerce. Ego maximum Regem non desinam σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνειν6 ut se dabunt occasiones, et ferent ipsius negotia. Quae scribebas de confessionibus nostrarum Ecclesiarum, isthic, nisi fallor, possent commodius perfici: ubi neque eruditorum Theologorum copia deest, et libros edendi ratio est quam hic aliquanto expeditior. Mihi quidem illi curae vacare non licet, qui totus iam sum in disputationibus adversus Cardinalem Baronium7 susceptis. Nam quia eo rem videmus rediisse, ut adversariis nostris canon antiquitatis Ecclesiasticae sint Baroniani Annales, faciundum duxi, ut illos commonerem, quam sit οὐϰ ἀσϕαλὴς ὁ ϰανών. Spero sane si faverit operi ὁ ἐπουράνιος πατήρ effecturum me, ut admiratores illorum Annalium suae pudeat inscitiae et fatuitatis, quae summa est. Servabo tamen institutum, ut debitam laudem auctori non eam ademptum, neque malitiose carpam quae possint excusari: quod hodie solenne est nostrorum hominum peccatum. Sed ex ipso opere melius meam mentem capies: idque brevi, si Iesus Christus ὁ Θεάνϑρωπος vires fuerit largitus. Vale vir magne, et me ama. Londini Kalend. Mai. stylo veteri. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 465. Antwoord op no. 234. Beantwoord door no. 239.
    2 - No. 235.
    3 - No. 229.
    4 - No. 234.
    5 - Nl. het lezen van boeken van Vorstius. Zie Casaubonus aan De Thou, Cas. Epp. p. 461 en 465; cf. Pattison p. 309.
    6 - Homerus Il. Θ 293.
    7 - Zie p. 206 n. 5.