Isaaco Casaubono V.C. Hugo Grotius S.
Nunquam dubitavi, Casaubone virorum maxime, te in omnibus controversiis Theologicis, quae quidem eiusmodi sunt ut ad summam ipsius religionis non magnopere pertineant, auctorem esse modestiae et pacis quae constare potest imo debet etiam inter diversa in rebus eiusmodi sentientes. Eandem vero μετριότητα ϰαὶ συγϰατάβασιν tibi in his etiam disputationibus, quae apud nos exortae sunt, probari, imprimis gaudeo. Et sane quod initio a calentibus animis impetrari non potuit, id nunc dies ipsa praestitit, ut conticescant rixae et redeat sua Ecclesiae tranquillitas. Neque vero dubium habeo, quin si aliis quoque in capitibus existant defensores moderatiorum sententiarum, his primo quidem magna sit subeunda novitatis invidia, caeterum tempus ipsum adiuturum sit ingentis animi coepta, cum fieri non possit, ut non tandem discussis nebulis pax, favorabile imprimis bonum, fautores suos inveniat. Quod te tuique similes, sane perpaucos, aequum est cogitare, qui si nunc vitando infensa partium studia partis utriusque offensas incurritis, at non est quod de posteritate desperetis, quae plerunque iudex est incorruptior. Nec tamen tam infelix hoc nostrum est saeculum, ut nemo audeat media ista ac salubria consilia praeferre turbidis et abruptis. Ego me unum eorum esse profiteor, qui desiderem praeferri a te concordiae signa, secuturus ubi conspexerim.
Notas ad Characteres Theophrasti tuas, lectas mihi pridem, nunc relegi, et Athenis me esse credidi. Adeo clare ac perspicue urbis eruditissimae ritus, iura, mores, spectacula nobis praebuisti. Ut nunc taceam praecipuam eius philosophiae, quae est de officiis, partem, accuratissimo discrimine vitiorum, omnium quidem a virtute sed diversa via fugientium, ita a te explicatam, ut qui tuum istud scriptum ediscat, paria sit facturus ei qui libros et magnos et complures eius argumenti evolverit. Quo magis rogandus est Deus, ut longam tibi aetatem, firmam valetudinem, secura studia praebeat. Scribebam Postr. Cal. Ian. CIƆIƆCXII.