Si plus otii mihi suppeteret aut temporis, responderem accurate novissimae epistolae tuae, quam mihi Bedwellus noster attulit. Legi in illa incredibili cum voluptate mea tuum iudicium de nonnullis controversiis quae isthic agitantur. Atqiu non omnes ita iudicant, et sunt viri pietate et probitate insignes, qui omnes non solum improbant, verum etiam oderunt, quibus non placent extrema. Haec magna calamitas est; sed cui medicinam facere solus Deus potest. Ego beatum me praedico, quod in toto primo tomo Baronii2, quem serio iam confuto, de illis scholasticis quaestionibus verbum occurrit nullum. Nam quid facerem; extrema defenderem? Ego vero non possum a consensu priscae Ecclesiae discedere. Tacerem? hoc esset Papistam se prodere. Sunt enim multi hodie, qui pro hostibus omnes habeant, qui in arduis quaestionibus non per omnia ipsis assentiantur.
224
Ago quotidie gratias Deo meo, qui in illis locis me collocavit, ubi et sapientissimus Rex et οἱ προεστῶτες τῶν ϰλήρων aliter sunt animati. Verum haec mitto. Opus meum crescit quotidie, beneficio Dei: nisi quod memor humanorum casuum Novembrem totum impendi descriptioni eorum, quae iam erant composita, ut illa saltem in tuto essent. Nuper editus est in Gallia meus Commentarius in Characteres Theophrasti, a me recognitus3: mitto tibi unum exemplar. Misissem etiam Epistolae quam adversus Scioppium4 scripsi, exemplar: si plura habuissem: sed illa edita est Lutetiae et Heidelbergae, unde vix tria aut quatuor exempla sunt allata. Vale vir magne et me ama. Londini, die XXVI. Nov. CIƆIƆCXII.