eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    246. 1612 Oct. 1. Aan Is. Casaubonus1.

    Isaaco Casaubono H. Grotius S.

    Gratias tibi ago, et summas quidem, virorum maxime, quod amicos tuos mecum communices. Bethwellum qualem descripseras inveni, et doctum et probum. Is vobis quis sit apud nos Ecclesiarum status renuntiabit. In rebus omnibus modus, ut est optimus, ita difficile aut invenitur, aut retinetur. Putant quidam Pelagianismum evitari non posse, nisi aut Fatum e porticu, aut similem necessitatem a Manichaeis mutuemur; quasi vero non illi ipsi Patres, qui nutantem paene Ecclesiam adversus Pelagii errores erexerunt, eodem tamen tempore Liberi Arbitrii vocem, sensu commodo, et qui Gratiae nihil detraheret usurpaverint: hoc nimirum volentes Humanam voluntatem quanquam in statu depravationis serva sit Peccati, nihilque bonum per se ne incipere quidem possit, habere tamen natura eam libertatem, ut tunc quoque cum a Deo trahitur, suadendo non cogendo trahatur. Hoc illi nomine quam merito vapulent viderint qui veterum dicta proscindere quam recte interpretari malunt. De Praedestinatione utinam qui tacere nolunt intra Augustini saltem metas consisterent. At ista dogmata, Deum quosdam ad aeternum exitium condidisse, eique destinasse sine peccati respectu, Deum ad peccandum homines excitare atque impellere, imo eum facere id ipsum quod homo peccans facit, fidelium infantes aliquos quamvis baptizatos ad poenam aeternam abripi, haec atque plura eiusmodi quomodo cum religiosa antiquitate consentiant non video. certe arbitror sine illis constare posse pietatis studium. Et scis, Casaubone Clarissime, quam odiose exagitare ista soleant ab Ecclesia Romana doctores. Demus excusari ista posse benigna interpretandi aequitate; non multum reprehendendi tamen videntur siqui timidiores istos scopulos devitent. Caeterum ortae his de capitibus controversiae componi, nifallor, possent, sine ullo detrimento τῆς πατροπαραδότου ἀληϑείας, si certa apud nos gubernationis Ecclesiasticae forma consisteret. nunc illa qua laboramus ἀϰαταστασία

    219

    fons est malorum omnium et leves etiam morbos insanabiles facit. Medebitur, ut spero, Deus bonis annitentibus. Palatinum Principem2 hic exspectamus. atque utinam cum ipso Lingelshemium nostrum. Si ita, non omittam cum ipso colloqui iis de rebus de quibus iam per literas aliquot inter nos egimus. Interim Deum precor, Vir doctissime, ut labores tuos sospitet, diuque te concedat Magno Regi magnum instrumentum. Cal. Oct. CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 174. Antwoord op no. 245. Beantwoord door no. 249.
    2 - Zie p. 217 n. 8. Over het bezoek van den Keurvorst aan Holland, zie Schotel, De Winterkoning en zijn gezin (1859).