V. Cl. P. Bertio Lugdun. Batav.
Frustra tam accurate excusas, Berti doctissime, factum, cui ego iamdudum ignovi, si quid in eo ignoscendum fuit; falluntur multum qui me isto casu ita commotum putant, ut placandus essem. Ego cum ex Casauboni litteris2, deinde ex Scoto iuvene, intellexi librum meum me inscio in Britanniam venisse, neque dum qui id factum esset suspicari poteram, scripsi sane ad Mylium3 sed dolentis non irascentis affectu. Doloris autem causas putabam me habere, primum quia ex quo a te descriptus est liber, consilio prudentium virorum mutata sunt quaedam, neque e re videbatur extare apud quemquam prioris cogitationis vestigia: deinde vero quia plane verebar ne idem liber per Winvoodum aut Archepiscopum4 pervenisset ad Regem, praeiudicio aliquo notatus et sinistrae interpretationis suffragio. Postea magna parte me huius curae levavit Erpenius5 cum retulit ex sermone Rever. Eliensis episcopi nihil se intelligere potuisse cuius taedere me possit. Ac tandem apud me cogitare coepi, ita forte divina providentia administratum ut recente apud Regem memoria libelli, neque dum fixo iudicio, meus liber in tempore occurreret haesitantem Regis animum aequitati redditurus. Quod quidem multo mihi magis persuadebo si litterae quas e Britannia expecto iudicium de scripto meo ferent paulo mitius quam ferri a zelotis quotidie intelligo. Utcunque autem id casurum est, ita te novi, ita τὸν εὐγενέστατον Langeracensem6, ut satis mihi constet quicquid factum est a vobis aut vestrum altero,
280
id omne factum esse studio iuvandae causae per se bonae sed per artes inimicorum valde laborantis. Itaque de meo animo securum te plane esse iubeo. Ne vero putes pro nihilo me pendere quod me cirratorum centum aut paulo minus dictata7 fecisti, sed cogita an aliquem habeas in isto discipulorum grege8 qui Sibrando conviciatori valido respondere possit. Brevi enim expecto ut me atheum nominet, aut hostem religionis, aut aliquid haud multo clementius. τλῆϑι ϕίλη ϰραδίη9. Vale vir praestantissime et me semper ama, ut tibi tam sollicita satisfactione apud me opus non fuit. 11 Novemb. 1613.Tuus H. Grotius.