Vir amplissime.
Postquam a nobis discessisti, unas2 tuarum accepi, ego ternas3 ad te dedi. Unae mearum erant, quibus ad tuas respondebam conscio et iubente Rege. Quod ex illo tempore silueris, miratur Rex optimus, et saepe ex me caussam. requirit. Mihi ἀγρυξίᾳ τὸ στόμα δέδεται, qui de tuo statu nihil intelligam. Peto a te, ut datam in discessu fidem serves. Multa haberem, quae tecum communicarem, si vacaret. Vidimus librum Sibrandi contra Vorstium4, quem eatenus valde probavimus. Allatus est ad Regem liber MS. ἀνεπίγραϕος5, quem Rex non dubitat a te profectum, cuius paucas paginas legi, et agnovi facile ἐϰ τῶν ὀνύχων
267
τὸν λέοντα. Πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν miratur Rex tua te consilia ita clam habere. Ego in operis mei editione6 sum dies noctesque. Iam ad paginam perventum est CCCV. et procul tamen adhuc absum a fine. Quod superest, qui hasce tibi reddidit, adolescens est eruditus, et tuarum virtutum intelligens, qui si opera tua uti voluerit, rogo te, ut ipsi ad te pateat aditus. Vale. Scripsi raptim. Londini, pridie Kalend. Octob. CIƆIƆCXIII.