269
Silentii causas facile me tibi tam aequo iudici, Casaubone doctissime, probaturum confido. Mandaverat mihi Rex Serenissimus, ut historiam rerum duarum2 quae apud nos contigerant, simpliciter Maiestati ipsius per literas exponerem. Parui. Inquisivi diligenter ex utriusque partis hominibus rerum gestarum ordinem. quae compereram, optima fide literis consignavi: addidique ea quae Utenbogardus purgandi et sui et Episcopii causa addenda putaverat. Postea literas tuas3 accepi, quibus mihi significas quid Rex Serenissimus atque optimus de (isto) facto sentiret. exposui id ipsis, ad quos ea res pertinebat qui cum intelle(cto) Regis iudicio silendum sibi duxerint, ego ipsorum hac in re verecundiam i(m)probare non potui. Et sane quid multum necesse est his super rebus nos fatigari? Nam peccaverit hic aut ille incuria, impotentia animi, aut quavis alia de causa, nihil hoc ad summam rei. Sed cum et in Anglia intellexissem, et nunc ex tuis literis intelligerem denuo, id agere zelotas nostros ut Vorstianam controversiam cum altera de Praedestinatione commiscerent, atque huic odium ex illa quaererent, diu mecum cogitavi, qua potissimum ratione et nostrorum Ordinum existimationem a calumniis defenderem, et Regi eximerem eam sollicitudinem qua angi videbam religiosissimum ipsius animum. Itaque urgere non destiti, ut significaretur Maiestati ipsius publico nomine, Ordines Hollandiae alienissimos esse a fovendis erroribus Socinianis, aliisque a Catholica fide deviis. quod vero a Calvino in Praedestinationis controversia dissidentes tolerarentur, id apud nos minime esse novum. Neque dubito quin Legatus Ordinum4 hoc ipsum Regi aliquoties affirmaverit. In hac cura dum versor, ac malo ea quae rempublicam spectant, publicitus Regi quam per me privatim indicari, prodiit Sibrandi in Vorstium liber5: atque utinam in Vorstium tantum. Sed manifestius est quam ut dici debeat, Praefationem paene totam in hoc institutam ut Ordines Hollandiae aut certe eius conventus pars maxima Socianismi infamarentur. Quod cum omnino eo spectaret ut adversus optime meritos magistratus, velut haeresium fautores, cum Principes exteri, tum vel imprimis plebs nostra concitaretur, οἱϰρατοῦντες τῶν παῤ ἡμῖν πραγμάτων existimarunt non posse tam insignem audaciam inultam transmitti, ac mihi auctores fuere, ut ista seditionum flabra veri professione compescerem. Aequum postulare videbantur, quandoquidem Fisci advocatione defunctus nondum eram6, cuius muneris pars est et ius et auctoritatem Magistratuum tueri; quorum utrunque labefactant, imo quantum in se est evertunt, qui Ordines foris odiosissime traducunt, intus vero cogere volunt ad caecam quandam decretorum suorum oboedientiam. Duo igitur tuenda suscepi: primum non male fecisse Ordines, quod de Praedestinatione tolerandas statuissent dissidentes sententias; deinde ne in eo quidem peccare, quod Ecclesiasticarum rerum inspectionem ad se pertinere existimant: quae duae sunt verissimae causae propter quas Zelotae nostri magistratibus suis infensi sunt. Nam de Vorstio, refutent
270
eum quamdiu et quantum libet. Nemo Vorstium defendet nisi Vorstius. Quod autem ex vocatione ipsius invidiam viris bonis faciunt, res est sane iniquissima. Cur enim ex duabus ansis arripiunt peiorem? Cur quod ignorantiae asscribi potest, imprudentiae ad summum, volunt malitiam videri? Atque ego quidem quantopere semper ϰαινοϕωνίας Vorstii improbaverim, sciunt hic omnes; et nunc quoque satis cavi, ne favere ipsi videar. Apertius sententiam meam promere mihi publicam personam sustinenti per leges non licuit, cum iudicatum de eo nondum sit apud nos. At ille interim et Academia et professione abstinet: quo ipso cum satisfieri sibi passus sit Rex Serenissimus, cur isti Magistratuum censores satisfieri sibi non patiuntur? Sed omnia illorum hominum facta manifeste indicant Vorstium illorum in manibus velut flagellum esse quo Ordinum Hollandiae iura, auctoritatem, existimationem crudeliter proscindunt: quod si propterea ferendum atque probandum est, quia peccare nihil possunt qui se Vorstii inimicos profitentur, brevi perturbatissimam videbimus rempublicam, populum inobsequentem, Ministros rerum dominos, Magistratos sub iugum missos. Hae me causae adegerunt, libellum7 conscribere, quem ex tuis literis in Angliam iam pervenisse manuscriptum intelligo. Is libellus nunc prodiit, munitus publica auctoritate: qui si nostros Zelotas modestiores reddere non poterit, certe ostendet exteris Ordines Hollandiae longissime a Socini furoribus abess(e). quod cum mea potissimum voce publicari atque edici volue(rint), gratiam habeo optimis rectoribus: quos tu, eruditissime Cas(aubone), si nosses, viros probos, virtutis et literarum amantes, solidae p(ietatis), quae in agendo magis quam in disputando consistit, sedulos secta(to)res, tum demum intelligeres quam sit intolerabilis ea quae ipsis (fit) iniuria. Nunc te rogo atque obtestor, ut quem me inscio leger(e) coepisti libellum, eundem in meam gratiam perlegas: atque annot(es) quae annotanda videbuntur, ut siquid sit emendandum, id alia editione curetur. Diu tracta est a Typographis editio: atque ego dum finem operis spero scribere ad te hucusque distuli, quod percuperem te et meam et virorum hic in republica florentium sententiam, non ex parte, sed integram simul conspicere. Neque te de editione praemonui quia iusserunt οἱ ϰρατοῦντες clam eam haberi, donec ipsis auctoribus fieret liber publici iuris. Quod doleo obtineri non potuisse: neque enim sine causa vereor ne zelotae nostri re ante comperta quam oportuit, praemiserint calumnias, quod saepe iam accidit, quibus iudicantium aequitatem interciperent. Utut res casura est, feci quod erat officii: summarum patriae meae potestatum defendi existimationem: sententiam nullam tutatus sum quam aut vetus Catholica, aut nova Reformata Ecclesia unquam damnaverit: suasorem me praebui Christianae aequitatis et concordiae. Si propter haec Theologorum incurram odium, accidet scilicet mihi quod multis bonis, et quod tu quoque, virorum summe, exspectare debes, et, ut scio, exspectas. nam non alia lege nunc vivitur. Oro autem te atque etiam tibi supplico, ut si me dignum habeas amicitia tua, Regi optimo me quam diligentissime commendes; ac si necesse erit, et bona conscientia, ac satis tuto id tibi posse videberis, et me, et meos Magistratus a calumniis protegas. Ego vicissim tibi spondeo, neminem hic esse qui in praedicandis Serenissimi Regis virtutibus, recteque interpretandis omnibus eius consiliis, palmam mihi sit praerepturus. Sed nonne satis tibi videor prolixitate huius epistolae persolvisse tibi271
prioris temporis interusurium? Dabo posthac quoque operam, ut potius taedium te mearum literarum quam desiderium capiat. Vale vir incomparabilis et me amare ne desine. XXIII Oct. CIƆIƆCXIII.Tui observantissimus
H. Grotius.
(Exe)mplaria Rev. D. Eliensi8, (D.) Decano9, Savilio10 et (Th)orio11 velim tradi cures. (Co)gitatur apud nos de edendis Baudii literis12 aliquot venustioribus; rogo tuum penu excutias et si quas habes quas edi ad famam defuncti pertinere arbitraberis, ad nos transmittas.