Is. Casaubonus Hugoni Grotio, viro praestantissimo, s[alutem] d[icit].
Diu tuas exspectavi, tandem patientiam abrupi et literas querimoniarum plenas exaravi, quas dum obsigno ecce epistolam a te2 et tui nuperi libri quatuor exemplaria, nam quintum Thorius iam acceperat.3 Legi tuas cupide, cupidius ipsum librum, quo nihil elegantius, nihil ad hodierna tempora accommodatius, nihil meo quidem iudicio lectu dignius iampridem venit in lucem. Optarem ut multa eiusmodi scriberes, nisi illud optare esset εὐσεβέστερον, ut desinant tandem inter nostros omnes occasiones stylum exercendi in ἐριστικοι̂ς libellis. Quomodo enim triumphaturos putas hostes veritatis - τοὺς παππομανου̂ντας dico - de hac exorta contentione inter te, eius loci et praestantiae virum, et Sibrandum, non obscuri nominis in nostris partibus theologum? Ego, cum Sibrandi illam praefationem legi,4 nihil aliud ex ea collegi nisi virum pium, iusto odio socinianismi paullo vehementius commotum, magistratus suos, in periculo ecclesiae remissius agentes, ad simile odium concipiendum voluisse stimulare. Hoc nomine gratias illi deberi nemo, opinor, ibit inficias qui Vorstiana paradoxa diligentius expenderit. Caeterum
109
quam vera sint quae in epistola Sibrandi narrantur et quam iusta sit illius querela de illustrissimis Ordinibus, soli norunt qui res vestras propius habent notas.5 (A)t mihi, fateor, eam epistolam perlegenti valde (i)llud accidit mira(ri quo)d invidiam τη̂ς (ἰ)σοτιμίας et totius6 (ill)ius καινοτομίας (a) ministris in magistratus Sibr[andus] devolvit. Sed hoc leve videbatur prae fidei orthodoxae integritate, cuius confirmandae studium eam Sibrando epistolam expressit. Quo magis d[olendum?]7 Ego nollem factum, ut tu in ea epistola reperires quae iure posses reprehendere. Semper enim eius mihi venit in mentem: ἠ̂ κεν γηθήσαι Πρίαμος Πριάμοιό τε τέκνα,8 quam cogitationem etiam animum tuum subiisse teque eam scriptionem ἕκοντα ἀέκοντι θυμῳ̂9 suscepisse libelli tui finis10 luculenter demonstrat.11 Non dubito eos qui partem illam auream scripti tui diligenter considerarint fore tibi aequiores.12