Amplissime domine!
Non cessas tu semper esse tui similis, et me indignum quamvis novis semper beneficiis tibi devincire, si devinciri tamen is potest, qui iamdudum ita est tuus, ut magis esse non possit. Accepi enim amicissimas tuas literas, ac simul vestras ἐϰϰλησιαστίϰας διατάξεις2, quae nobis nunc in simili cura versantibus magno erunt adiumento. Non est apud nos novum, ecclesiam ministrorum disputationibus concuti: sed omnis ἀϰαταστασίας fons hic est, quod nulli hactenus apud nos fuerunt canones publica auctoritate confirmati, dum magistratus belli curis detinetur, et ministri regimen illud ἀνυπόταϰτον, quod persecutionis temporibus necessario usurpaverunt, nunc alio longe rerum statu retinere cupiunt. Itaque dum ministri suis stant decretis, magistratus vero vim cogentem iisdem decretis, ut non a se profectis, impertire non cupiunt, magna fuit licentiae seges, et populus velut in duo imperia distractus. Simulatque vero magistratibus vacuum fuit de munere suo atque officio cogitare, circumspicere aliorum principum aut optimatum reformationem profitentium exempla, ministri indociles iugi, mirari primum, atque initio ius divinum obtendere ac palam praedicare, seiunctum plane a politico - ita enim loqui didicerunt - ecclesiasticum regimen: cum ipsi se civilibus negotiis non immiscerent, aequum esse, ne vicissim magistratus rebus ecclesiae se interponeret. Postquam refutatum est hoc commentum Veteris Testamenti historia, item imperatorum, qui a Constantino fuere, exemplis, item recentibus aliis post emendatam religionem, homines quidam, propositi tenaces hoc invenerunt σοϕὸν ϕάρμαϰον extra sacras literas et contra praecepta eorum, qui nos politica docent, regibus et principibus id ius concedendum: ubi vero monarchicus non est status, ibi magistratibus non idem esse iuris. Quidam eo provecti sunt impudentiae, ut quodammodo irridere inciperent Ordines, quod se regibus aequarent. Haec quam sint inepta, quam intoleranda, quam denique
281
evertendo imperio, qua tu es priudentia, Lingelshemi clarissime, facile intelligis. Postremo, cum haec quoque civitatum Germanicarum et Helveticarum, Genevae denique ipsius exemplis exploderentur, quaesitum est novissimum hoc effugium, cum inter rectores urbium nostrarum quidam sint, qui de religione addubitent, aut alias ob causas synaxi se non adiungant, ideo non deberi conventibus Ordinum ecclesiarum νομοϑεσίαν. Nobis hoc quoque absurdum videbatur, aut paucorum culpam universis obiici, aut novam esse repertam et incognitam hactenus ecclesiae speciem, quae nec publica dici possit, nec sub cruce, et aedes quidem publicas, stipendia ex aerario habeat publica eaque a magistratibus accipiat, iura autem legesque ab iisdem positas non agnoscat. Neque haec profecto animi causa disputabantur, sed exigebat reipublicae salus obviam iri huic audaciae, quae hactenus utcunque pressa nunc in publicum ita prorumpebat, ut multi ministri palam e suggestu nihil aliud quam convitia in magistratus vomerent, eosque plebi quam invisissimos redderent: quo nulla poterat inveniri ad seditionem aptior materia. Palam itaque ostendendum fuit bonis, pertinere ad magistratus ecclesiae iuxta Dei verbum imperare, et apud deceptos purganda erat optimatium fama atrociter lacessita. Atque ego cum fisci advocatione nondum defunctus3 - scis autem in Gallia vel praecipuam eius muneris esse partem ius regium contra ecclesiasticorum invasionem defendere -, praeterea per civitatem Rotterodamensem, quae me syndicum suum fecit, Ordinum conventus pars essem aliqua, tueri publicam auctoritatem graviter et cum patriae periculo laborantem duxi multo magis necessarium, quam de concursu primae causae et inferiorum et modo influxus subtiliter disputare. Si quid theologorum licentia peccatum est, curabitur id in tempore, ubi satis constabit, quos penes curandi ius sit. Non habent autem ministri vestri, quod querantur sui ordinis homines durius tractatos. Nam non de omnibus ubivis ministris loquor: sed de nostris, quos novi, iisque nec omnibus nec pluribus. Sed ordo etiam paucorum crimine infamatur. Id vero nego. Reges non aegre ferunt, aliorum regum vitia reprehendi: neque minores magistratus, neque ordines alii. Quis nobis hunc solum ordinem praestabit extra culpam esse, aut si extra culpam non est, quis illos a reprehensione liberos fecit? unde hoc ipsis privilegium? Scriptis palam editis magistratus saevissimo crimine atheismi infestantur. Ipsorum quosdam si quis dixerit minus modestos, minus pacatos, minus audientes imperiis, capitale est: ordinem laesit. Quis hoc regnum ferat? Sane ubi acrior aliqua inter magistratus summos praesertim et ministros contentio accidit, necesse est, populus aut de summis magistratibus male existimet, aut de ministris aliquot. Ego hoc tutius puto. Nam simulac consederit tempestas, in manu est magistratuum reddere ministris honorem atque auctoritatem. Magistratuum autem auctoritas si semel eviluerit, instat horrendum reipublicae chaos, neque in manu erit ministrorum relocare concussum imperium: sed omnino ἀναρχία primum, deinde τῆς ἀναρχίας ϑυγάτηρ tyrannis exspectanda est. Flandriam ministri perdere potuerunt: restituere non potuerunt. Cum viri boni de capite ac fortunis periclitarentur pro publica libertate adversus Licestrium decertantes, ministri quam diligentissime poterant promotum ibant externam dominationem. Haec quam vera sint, quam cogitatu necessaria, difficile est iis persuadere, qui a nobis absunt longius, cum plerique etiam nostrum, qui rem publicam non nisi282
extrinsecus spectant, vix satis ista intelligant. Tu vero etiam ad edendam historiam me hortaris, cum videas quam mihi noceat tam exigui libelli fortis libertas. Eadem quae hic de ministris scribuntur, ibi taceri sine flagitio non poterunt. Veritas et lex historiae id exigunt: patefacienda sunt omnium et bene et male facta. Quomodo igitur illa, de quibus modo dicebam, Flandrica, item Licestriana tempora tractabo? Deinde notanda erunt quorundam principum delicta, notanda magistratuum, notanda militum. Singuli vociferabuntur, inclementius tractari suum ordinem. Vivimus plane seculo indigno, quo scribatur historia. Thuanus Romanam censuram patitur: sed sunt etiam extra Romam censores, quibus si idem potentiae dares, quod habet Romanum sacerdotium, non multo ea moderatius uterentur. Haec libere apud te ut amicorum fidissimum, et quem ne cogitationes quidem meas clam cupio habere. Suppliciter me commendo magno praefecto comiti Solmensi4. Scultetum quoque officiosissime saluto, cuius admonitionem avide expecto. Deus te, vir clarissime, diu sospitem servet.