eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    322. 1614 April 10. Aan Is. Casaubonus1.

    Viro summo Isaaco Casaubono H. Grotius salutem.

    Et scribere ad te saepe aveo, Virorum doctissime, et tamen quid potissimum aut scribam aut non scribam nescio: Videmur enim in ea uterque constituti esse conditione quae nobis suavissimum amicitiae fructum libertatem literarum

    301

    abstulerit. At certe si de iis quae sunt publica conferre inter nos nostro arbitrio non possumus, quid vetat ea sumere literarum argumenta quae citra Regum procerumque conscientiam facile transiguntur? Cuius commercii ut a me initium sit, novam tibi mitto Lucani editionem2, in qua nihil est meum nisi quod ex magna variantium lectionum congerie eam quoque loco in contextum recepi, quae mihi cum Poetae genio maxime visa est convenire. Nam Notae quas addidi eius sunt generis ut nisi pueris prodesse non possint: quanquam nec eius aetatis plane est negligenda utilitas. Tua in Baronium3 avide exspectantur; nec facile credas quam multos hic tuorum laborum admiratores habeas. Deus te diu servet, Vir Magne, tuaque studia ad pacem Ecclesiae dirigat. X. Aprilis CIƆIƆCXIV.

    Notes



    1 - Hs. British Museum London, cod. Burney 364 f. 182. Beantwoord door no. 339.
    2 - Rogge 378.
    3 - Zie p. 206 n. 5.