eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    339. [1614 Mei 15]. Van Is. Casaubonus1.

    Accepi tuam illam epistolam, cui erat adiunctus Lucanus a te recensitus, et dono mihi missus: item illam, quae erat de opere meo. De munere eximio habeo agoque tibi grates gratissimas. Utinam per publica negotia tibi licuisset illustra-

    315

    tioni optimi poetae plus temporis impendere. Quid potuerit exspectari ab ingenio et doctrina tua, ex adiectis notulis facile periti aestimabunt plane ut olim, nescio quis, ex ungulis leonem. In tua de opere meo sententia amoris tui erga me vehementiam agnosco; illud ἄϰριβες iudicium quo excellis desidero. Illud magni aestimarem scire, quid Theologi vestri de opere et de auctore operis iudicent. Meministi de epistola ad C. Perronium, quam nosti sententiam non nemo apud vos tulerit2: qui ex illo tempore sic renunciavit amicitiae meae, quasi scelus admisissem propter quod mihi indici posset Maran atha. Ego editione huius libri illud dumtaxat lucri sum consecutus ut pensionem amitterem aureorum mille, quam hactenus e Gallia perceperam, nisi Lutetiam me statim contulero. Quod quia vix videtur fore tutum, nisi aliter res meae hic fuerint constitutae, in regione tam damnosa haerere diutius non potero. Me in magno aestu cogitationum molestissimarum ϰαὶ ἀπόρων, - nam quo me recipiam? - nihil aeque solatur ac divina vox patris Abrahami, ὁ θεὸς ὄψεται3. Haec sacra anchora est, ἐϕ᾽ ᾗ σαλεύει ἡ ναῦς ἡ ἡμέτερα. Quod de profectione ad vos aurem mihi vellis tu quidem profecto ϰαὶ αὐτὸν σπεύδοντα ὀτρύνεις4. Sed neque valetudo hoc permisit hactenus, neque adhuc licet per curas quasdam: τὸ δὲ μέλλον θεοῦ ἐν γούνασι ϰεῖται. Vale et tuis literis me bea, nisi ego tibi animo excidi, ὁ μὴ γένοιτο οὐδ 'ἔσται. Quae hic scripsi, tibi uni cupio esse nota.

    Is. Casaubonus.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 632; Epistolae ex musaeo J. Brant p. 85. Antwoord op no. 322 en no. 334. Hieruit laat zich ongeveer de datum afleiden.
    2 - Zie p. 217 n. 2.
    3 - Gen. XXII, 14.
    4 - Homerus, Il. Θ 293.