Clarissime,
Opportune mihi redditae sunt literae tuae quibus a me petiisti exemplar Servi Maris;2 misissem quod unicum penes me est, sed hoc iam ab eo tempore, quo primum a me tibi monstrandum Londini3 in coenaculum allatum est, capite minuerunt nescio quae inciviles manus.
Ego denuo in Angliam mittor4 aut ἀναισθησίας aut constantiae exemplum qui toto anno pessime habitus iubeor tamen patriae benefacere. Eam ego provinciam homo aegro corpore et hoc mense praesertim pharmaca redolens,5 nullis unquam praemiis affectus, nulla iussus sperare in posterum, detrectavi quam potui modestissime. Cur in me hominem negotiis imparem senatus Mediob[urgicus] oculos coniiceret, cum essent isto in consessu collega meus6 et nuperus ab Anglia dominus Joan. Vettius,7 cui essent nota negotia ista omnia nec invisus rex, aula et mag(n)ates. Illi verba mihi dederunt et ego, cum putarem etiam (Zel)andiae interesse bene tractari quae se offerunt negotia, licet tempore et valetudine dissuadentibus, nunquam tamen alacrior profectionem institui. Crede me quanta possum prudentia usurum, ut omnia sint pristino loco nec aliquid novetur quod reipub[licae] sit detrimentosum. Per subditos regis bonis moderatisque consiliis instructis ista machina promovenda est. Quis enim exterorum adeo sit sui vel honoris vel causae immemor, ut illo praesertim in regno decretis regiis assentiri non videatur?
Rog(o) te dum ibi ero, te per literas videam. Mire enim me recreant, qui decrevi posthac esse liberior et bono publico vacare eumque in finem firmare animum constantibus
112
exemplis. Quaeso iube me aliquid tuo nomine domino Casaubono, aliquid domino Eliensi8 aliisque cordatis impertiri.Pessime traducimur, quod nuper Lambertus Pulcher9 portum et iurisdictionem regiam violavit debellato et capto ibi pyrata, nihil obstante gratia regis pyratae facta, de qua Lambertus dicitur esse factus certior;10 quod non tentatis prius omnibus ad piscationem tanquam ad bellum proficiscimur, cum tamen suis Anglis rex tres naves bellicas subs(id)iarias petentibus denegarit, quod mihi certo constat;11 quod inconsultis vicinis praepropere reginae matri συμμαχίαν et ἐπιμαχίαν denunciavimus.12 Primum ego probare nec ausim nec possim, licet me non lateant occulti sinus quorundam magnatum. Secundum maluissem proximo anno factum tentatis prius omnibus te orante, et tertium potuit forte differri, licet iustum, paci tamen firmandae non ita accommodatum et gratiae partium conciliandae.
Commenda me domino Barneveldio, ubi commodum putabis, et Flandrici negotii13 sis non immemor: proderit enim mihi ad libertatem et fortia consilia capessenda. Quo non hoc ago, ut dominis Ordinibus Federum addictior honoribus domesticis renuntiem; tunc enim minus in publicum proficiam. Sed patriae optimis non semper consiliis actae minus sim obnoxius iacturamque, quae mihi sive ab invidis sive malevolis creari potest, lenius feram; iacturam cum dico honorarii intelligo, nam ut muneri meo renuntiem, nunquam obtinebunt homines μικρόψυχοι καὶ ϕιλοκερδει̂ς, atque ista ratione semper non male inter nos conveniet. Pulchrum enim sibi ducunt dominos dici et εὐεργέτας, clauso tamen aerario eamque ego iacturam parvi pendo, nam et quod illi liberale putant nonnisi miserum est.
Vale, amicorum decus, et me commendatum habe,
tuus ὁλοκλήρως,
J. Boreel.
Middelb[urgi], 5 Maii 1614.
Adres: Aen mijnheere/mijnheere de Groot, pensionaris tot Rotterdam. Met bode in eyghen handen.