Amplissime Domine.
Rogavit me Bibliopola iste2, ut viam sibi sternerem adituro te, ac per te Ampliss. Senatum vestrae Reip.3. Statuit enim, Mare liberum, quod ille nostra lingua redditum typis imprimi iussit, vestro Senatui offerre. Vir est honestus admodum et industrius: patriae autem cumprimis amans. Maluissem equidem tuo consilio usus fuisset priusquam ad typographum versionem illam misisset, ut si quid interpres in Latinis minus fuisset adsecutus, tua id opera potuisset corrigi: sed quum nomen ipse in Latina editione professus non esses, dicit, non ausum fuisse se tibi temet ipsum prodere. Ego quaedam inspexi heri, neque improbavi. Fac quaeso intelligat aliquid apud te ponderis meam commendationem habuisse. Non possunt tutius locari beneficia publica, quam in cives gratos. Hunc autem urget insuper familiaris inopia ob copiam liberorum, ex qua se expedire paullatim, si possit, velit. Sperat autem eo Senatus vestri munificentiam aliquid conferre posse.
Decretum Ill. DD. Ordinum4 munitum undique et armatum, spero publico profuturum. Gratias tibi debet et praesens et futura aetas: adseruisti enim unus Reip. libertatem, Mari commercia, Ecclesiae concordiam. Scripsimus et nos Apologeticum ad Fratres Belgas5, cuius pagellas plerasque ad te mitto. Suscipe hunc laborem mea caussa, ut libellum percurras, et priusquam ultima pagina edatur indices quid de eo sentias. Narravit mihi Scriverius, intellexisse se ex Radaeo6, magnum et spissum opus cudi Franekerae adversus Ordinum nostrorum Pietatem7: urgeri etiam operas ut hisce nundinis liber prostare possit. Subballio ipsius Bogermannus8 hoc pretium operae suae retulit, ut futurus sit Regens Collegii Frisici quod ad exemplum huius nostri illic instituitur, fulciendae
338
Borboritarum sententiae. Et sunt in Hollandia nostra qui consilia sua et operam eo conferant. Dominus Iesus nos in veritate et pace confirmet. Vale. Dat. Lugd. Bat. III. Aug. Ao. 1614.Tuus omni officio
P. Bertius.
Adres: Ampliss. viro D. Hugoni Grotio ICto. Syndico Rotterodamensis Reip. Rotterdam.