Mitto ad te, Vir Clarissime, Diatribam meam2 cuius partem tibi nuper ad taedium usque ingessi. Rogo perlegas, et quae notanda videbuntur notes ea libertate quam ipse ab amicis tibi praestari cupias. Ego multo magis vereor ne minus quam par est Magistratibus aut plus quam par est Pastoribus tribuerim, quam ne in alteram partem verum excesserim. Et tamen ne sic quidem illis satisfiet qui se Ecclesiam vocant. Sibrandi liber3 imminet, μέγα ϰαϰὸν. Walaeus quoque paratum habet scriptum huius argumenti4, sed ipse, quantum hactenus ex colloquiis animadvertere potui, non satis paratus ab iis quae istius materiae tractatio desiderat. Mylius5 noster a Iesuitis vix ultra voces recedit. Nam revera summum imperium circa Ecclesiastica tradit hominibus Ecclesiasticis. Tibi quid videatur velim quamprimum scire. Fac aliqua scribas quae displiceant: ac si id non facias, totum librum tibi displicere existimem. Vale Vir doctissime. 14 Septemb. 1614.
De Slado6 quid agendum censes?
Tui amantissimus
H. Grotius.