eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    353

    372. 1614 Sept. 16. Van G.J. Vossius1.

    Magnifico, Amplissimo, undecunque praestantissimo d. Hugoni Grotio Gerardus Ioannides Vossius S.P.D.

    Quo tempore, Amplissime Vir, priores tuas literas accepi, nondum videram foedum illud scriptum, Slado2 patre, Calumnia matre prognatum, nec luce aetherea, sed Vulcano potius, aut Erebo, unde partim profectum erat, multo dignissimum. Sed tamen nonnihil iam mihi de eo narrarat Patius3, qui bonam, hoc est malam eius partem legisse se dicebat. Multis autem nominibus is librum extulerat, sed tales attulerat commendationis suae caussas, ut iam tum viderem fore librum pestilentem. Nec enim laudabat, quod praeclare Vorstium refutaret: de quo nec verbum cum eo commutassem; sed ob improba operis πάρεργα. Primum quod laudabile ei visum fuit, erat fabula - an historia? - de Cupo4, qua, ut aiebat, in apertum tandem profertur male diu occultata Remonstrantium ἀϑεότης. Ego illi occinebam Epicharmi5 dictum: ille contra pertendebat ut aliqui sint a malo tanto immunes, de quo se serram reciprocaturum negabat, minime tamen dubitandum sibi videri, quin plurimi etiam e principibus tale monstrum alant, nec sic temere se sentire, sed quia nonnulli non ita frenare impiam linguam potuerint, ut non interdum quaedam verba ore profugerint, quae quid corde abditum gererent, satis indicarent. Volebat autem hunc genuinum esse Arminianae doctrinae fructum, quando is docuerit discipulos suos nihil tam certum esse, ut non in controversiam sit vocandum. Dixi nec mihi probari Scepticam ac Pyrrhoniam illam ἀϰαταληψίαν, quae docet semper dubitare, sed nec eam Remonstrantibus placere; verum hoc eos, iudicio meo, velle, non inutile esse aliquando dubitasse, quia qui dubitat, caussam quaerit: qui quaerit, invenit; qui invenit, animum habet ἀμετάπτωτον ϰαὶ ἀϰίνητον, quod signum est scientiae ἀποδειϰτιϰῆς. Sane philosophi in eo consentiunt ἐϰ τοῦ ἀπορεῖν εἶναι τὸ εὐπορεῖν. Ita ἐξ ἀπορίας ϰαὶ ἀγνοίας εἶναι τὸ ϑαῦμα ait Plutarchus lib. περὶ ἀϰούειν6 Καὶ μάλα ϕιλοσόϕου τοῦτο τὸ πάϑος εἶναι ϰαὶ οὐϰ ἄλλην ἀρχὴν εἶναι ϕιλοσοϕίας ἢ τὸ ϑαυμάζειν, scribit Plato in Theaeteto7. Quibus gemina legere est apud Aristotelem lib. I Metaph. cap. 2, et alicubi apud L. Senecam. Altera dissertatiuncula erat de Amplitudine tua, sed parvi momenti. Nam quod te haut alienum a Vorstio dicat strenue tacebat; nempe tam apertum mendacium laudare apud me pudebat. solum igitur narrabat, ut te iure optimo reprehendat, quod Ecclesiastas Hagae contra Vorstium declamasse dixeris, cum id verbum proprium sit Sophistarum. In quo mire eum ratio fugit, cum optimi scriptores usurpent de oratoribus, quando vehementius in adversarium dicunt. Sic usum memini Ciceronem lib. 3. ad App. epist. 11, ubi maiestatis esse

    354

    crimen dicit in quemvis declamare: unde colligit non Appium, sed Dolabellam lege Cornelia teneri, quippe qui Appium, quem maiestatis reum fecerat, declamarat, h.e. ita oratione accusarat, ut palam malediceret. Similiter usurpat idem Orat. pro Roscio Amerino8, ubi ait: Nisi forte exspectatis, ut illa diluam, quae de peculatu, ac de eiusmodi rebus commentitiis, inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit: quae mihi iste visus est ex alia oratione declamare, quam in alium reum commentaretur. Verum, inquiebat, merito saltem exprobrat Grotio, quod qui ea aetate est, nempe homo adolescentulus, ut Sallustius loquitur de Caesare9, ausus fuerit barbam vellere viris cum aetate tum meritis in Ecclesiam Dei reverendis. Negavi consequi iis barbam a te velli, si declamare non soli dicantur rhetores sive scholastici, sed etiam qui serias causas agunt, modo acerbe invehantur in adversarium, quod fecisse sexviros istos10 sciunt omnes. Meritone an secus nunc non quaeritur. Alia quoque nescio quae in te dicta probabat: quibus insistendum non putavi, cum essent λῆροι λήρων. Postremo quoque de Erasmo ex Slado narrare coepit, ut is alicubi neget B. Paullo fidem se habere in omnibus velle. Sed quia nec Erasmi locus nec Sladi liber ad manum erat, haut aliud habui respondere, quam non fieri id mihi verisimile, eoque ἐπέχειν me velle, usque dum locum videro. Sed ut domum reveni, sic apud Erasmum epist. 2. lib. 111 scriptum comperi: Si Lutheranus est, qui omnia illius et scripta et scribenda citra exceptionem tuetur et probat, talis adhuc nemo mihi compertus est, nec arbitror quemquam esse tam miseri cerebri. Ego sane nec Hieronymo, nec Augustino sic addictus esse vellem, vix etiam ipsi Paullo, ut aliquid dicam ὑπερβολιϰῶς. Quorum ea verborum, iudicio nostro, mens est, ne Augustini quidem aliusve sancti patris scriptis sic se adhaesurum esse, ut, quicquid ille dicat, ϑεόπνευστον credat: multo minus Lutheri se omnia citra examen quasi ϑεόπνευστα probare velle: quin priusquam huius hominis omnia tanto dignetur honore citius se quaedam Apostoli Paulli, quia et is homo fuit, in dubium vocaturum, dicturumque omnia quidem a Paullo adsistente Spiritu Sancto scripta esse, quae ad οὐσίαν religionis pertinent: at aliorum quae ad salutem non sunt necessaria, quaedam scripsisse secundum hominem, hoc est labante memoria, vel minus certa. Nempe etsi haec opinio falsissima, minus tamen quam altera ei absurda videbatur. Sane Lutherum iudicabat non tantum posse errare, sed etiam in plerisque errasse: ut quem aperte diceret, non primaevae solum sed etiam universali in quibusdam Ecclesiae repugnare, quae columna et stabilimentum est veritatis. At quam speciose quaedam pro errore suo adferre possint, qui putant, quod de catholica dicitur Ecclesia, in maximis eam errare non posse, in minimis posse, idem de canonicis scriptoribus dicere licere, videre est apud Melchiorem Canum lib. 2 Loc. Comm. cap. 1612. Eo autem respexisse Erasmum hoc verisimilius fit, quod cernamus eum Annotat. in cap. 2 Matth., item in cap. 27 Matth. ac cap. 1 Marci inter alios modos, quibus responderi solet ad loca Scripturae ἐναντιοϕανῆ, etiam hunc adferre, quod nonnulli putarint Spiritum S., Prophetas ac Apostolos

    355

    in quibusdam sine incommodo Evangelii ac salutis nostrae dispendio passum esse errare. Quorum sententiam duram quidem vocat Erasmus, in cap. 2 Matth.13, non tamen ut impiam incessit: quin existimare videtur, utut hoc diceretur, fortasse tamen hautquaquam labefactatum iri Scripturarum autoritatem. Sic enim ibidem scribit: Neque enim continuo forte vacillet scripturae Sacrae autoritas, sicubi varient vel in verbis, vel in sensu, modo summa constet earum rerum de quibus agitur, unde cardo pendet nostrae salutis. Sane non qui dubitat an adeo periculosa haec sit opinio quam quidam velint, idcirco eam veram continuo velit; quin paullo post aperte dicit Erasmus nolle se eius sententiae autorem haberi vel patronum: quod satis retundit impudentiam Serarii Iesuitae, qui in Biblicis prolegomenis quaest. 2014 non dubitavit scribere, ab Erasmo negari, omnia ab Apostolis divinitus esse dictata. Non igitur Erasmus ἁπλῶς negat se Paullo habere fidem, sed tantum vult, priusquam credat nihil Lutherum humanitus in scribendo pati, iis se Patribus subscripturum, qui et Apostolos aliqua secundum hominem - ut loquuntur - scripsisse arbitrabantur. Quid quod fortasse longa adeo responsione opus non est, cum omni culpa Erasmum liberet, tum quod non ἁπλῶς loquitur, sed addit vix, tum quod subiicit verba illa, ut aliquid dicam ὑπερβολιϰῶς. Nam hoc qui dicit, eo ipso in omnibus se Paullo fidem habere ostendit. Negare hoc non poterit Sladus si hyperboles novit naturam, de qua sic Seneca lib. 7 de Beneficiis15: In hoc omnis hyperbole excedit, ut ad verum mendacio veniat. Quid vero in Erasmi verbis mendacium hyperboles est, nisi id quod non habeat Paullo ἁπλῶς fidem? Quid item illud ad cuius veritatem hac hyperbole pervenitur, nisi quod minuit absurdissimum atque insanissimum videri, ut Luthero in omnibus citra exceptionem habeatur fides? Sane non debuit postrema haec verba Sladus omittere, quae sola Erasmum omni eximunt noxiae.

    Paucis post superius colloquium diebus Patium ipse accessi, locum me Erasmi consuluisse dixi, sententiam et quod de hyperbole addebatur indicavi. Noluit multum repugnare: sed dixit ut fortasse parum bona fide locum hunc citarit Sladus, tamen alios se in eodem scriptore observasse, qui eum peragant reum manifestae partim haereseos, partim ἀϑεότητος. Prius probare conabatur ex epistola ad Bilibaldum Pirkemerum, quae exstat lib. 2016, ubi scribit, cum Arrianis ac Pelagianis sentire se posse, si probasset Ecclesia. Dixi argumentum esse ἀπὸ τοῦ ἀδυνάτου. Nam cum Deus semper habeat Ecclesiam in terris, non posse eam in necessariis errare, eoque, utut interdum subtiliter adeo disputent haeretici, ut non simplicioribus modo, sed etiam doctioribus fucum facere possint, - cuius rei et historiae veteres et experientia abunde praebet exemplorum - semper tamen tutissimum esse unanimum sequi Catholicae Ecclesiae consensum. Hanc Erasmi mentem esse, patebit si totum locum adscripsero. Quantum, inquit, apud alios valeat autoritas Ecclesiae nescio. Certe apud me tantum valet, ut cum Arrianis et Pelagianis sentire possim, si probasset Ecclesia quod illi docuerunt. Nec mihi non sufficiunt verba Christi, sed mirum videri non debet, si sequor interpretem Ecclesiam, cuius autoritate persuasus credo Scripturis canonicis. Fortasse plus vel ingenii vel roboris est aliis: ego nulla in re tutius acquiesco, quam in certis Ecclesiae

    356

    iudiciis. Rationum et argumentationum nullus est finis. Hactenus Erasmus. Ἀϑεότητα vero probatum ibat gemino loco. Prior est in epistola ad Martinum Dorpium17, quae apologiam Moriae continet. In ea, inquiebat, non dubitat defendere Erasmus, quod Christianam religionem vocasset stultitiam, ac pertendit esse piam stultitiam, felicem insaniam. Sed verba Erasmi adscripsisse, sit Erasmum purgasse. Demiror, inquit, nec illud animadversum ab istis, quam cautim efferam ista, quaque correctione studeam mitigare. Sic enim propono: Sed posteaquam semel τὴν λεοντῆν induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse quam insaniae stultitiaeque genus quoddam. Absit invidia verbo, rem ipsam potius expendite. Audisne! Primum quod Moria de re tam arcana disputat, id mitigo proverbio, quod iam leonis exuvium induerit. Nec simpliciter appello stultitiam, aut, insaniam, sed stultitiae insaniaeque genus, ut piam stultitiam, et felicem intelligas insaniam, iuxta distinctionem quam subiicio. Nec hoc contentus addo quoddam, ut appareat figuram subesse, non simplicem esse sermonem. Nec his contentus offensam deprecor, quam verborum sonus posset gignere, et admoneo, ut magis observent quid dicatur, quam quibus dicatur verbis: atque haec quidem in ipsa statim propositione. Iam vero in ipsa rei tractatione, quid est omnino quod non pie, quod non circumspecte sit dictum, ac reverentius etiam, quam ut conveniat Moriae? Sed mihi malui paulisper oblivisci decori, quam non satisfacere dignitati rei: malui Rhetoricen offendere, quam laedere Pietatem. Ac postremo peracta probatione, ne quem moveret quod de re tam sacra stultitiam, hoc est iocosam personam, fecerim loquentem, et hanc deprecor culpam hisce verbis: Verum ego iamdudum oblita mei ὑπὲρ τὰ ἐσϰαμμένα πηδῶ. Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam et mulierem dixisse. Vides ut nusquam cessarim omnem offendiculi ansam praecidere. Verum ista non perpendunt quorum aures praeter propositiones, conclusiones et corollaria nihil admittunt. Haec Erasmus, cuius verba eum apud omnes aequos rerum censores, non ἀϑεότητος, sed impudentiae etiam absolvunt. Non desinebat ille urgere quod impium sit, dicere Christianam Religionem esse stultitiam aut insaniam. Sed nec desinebam ego negare id ab Erasmo in persona sua dici: deinde addebam, ut Horatius18 Epicuream philosophiam insanientem sapientiam vocat, nempe sapientiam ex opinione Epicurea, insanientem ex sua, sic Christianismum dici Erasmo insaniam felicem, piamque stultitiam, puta stultitiam ac insaniam ex opinione Stultitiae ac hominis ψυχιϰοῦ; piam vero ac felicem, ex iudicio suo ac veritatis. Alter locus est in Enchiridio militis Christiani19 ubi sic scribit: Scripturae divinae, quae fere Silenis illis Alcibiadeis similes sub tectorio sordido ac pene ridiculo merum numen claudunt. Alioqui si sine allegoria legeris, Adae simulachrum de argilla uda formatum, eique inspiratam animam, Evam de costa subductam, interdictum ne de ligno ederent, serpentem suasorem, Deum inambulantem ad auram, conscios latitantes, angelum cum romphaea versatili foribus Paradisi additum, ne eiectis pateret reditus: breviter totam orbis conditi historiam, si nihil ultra superficiem quaesieris, non video quid ita multo magis operae pretium sis facturus quam si cantaveris luteum simulachrum Promethei, ignem dolo subductum, eum simulachro inditum, lutum animasse. Imo fortasse plusculo fructu

    357

    egetur fabula poëtica cum allegoria, quam narratio sacrorum librorum, si consistas in cortice. Et aliquanto post: Si citra allegoriam legeris, infantes in utero colluctantes, vendita pulmento primogenita, benedictionem patris dolo peremtam, Goliad funda David ictum, Samsoni derasum capillum, non ita magni refert, quam si poeticum legas figmentum. Quid interest Regum an Iudicum libros legas, an Livianam historiam, modo in neutra spectes allegoriam? Nam in illa multa insunt, quae mores communes emendent, in hac nonnulla etiam absurda in speciem, et quae summa cute intellecta moribus officiant: veluti latrocinium David, adulterium homicidio emtum, Samson perdite amans, furtivus filiarum cum Loth concubitus, atque id genus alia mille. Haec Desiderius. In quibus illud cumprimis culpabat, quod dicat Erasmus, ex fabula poëtica aut historia Liviana non minus interdum percipi utilitatis, quam Veteris Testamenti historiis aliquammultis, si hae citra allegoriam intelligantur. Verum non negat Erasmus historiae sacrae veritatem, sed allegoriam literae iubet addere: nec ratione autoris aut certitudinis sacra cum profanis conferri posse arbitratur, sed in hoc uno interdum pares videri existimat, quod prima facie non minus emolumenti ostendat exemplum historiae externae quam sacrae. E.g. non minus putat castimoniam nobis commendari exemplo Hippolyti quam Iosephi, si utrumque consideretur praecise, nec habita ratione autoris ac autoritatis. Hoc verene an secus dicatur, nunc non quaeritur. Illud solum in quaestione est, an ἀϑεότητα, Scripturarum contemtum morumque corruptionem foveat atque alat, si dicatur, nusquam non divinam Scripturam praestare scriptis humanis; nec obiici posse exempla quaedam profana seu facta seu ficta, quippe, utut interdum ex his plus fructus hauriri posse existimetur, quam sacra historia, si eius exteriorem solum corticem spectemus: tamen si consideremus Scripturarum immensas divitias sub allegoriae involucro latentes, omnem omnium historicorum, oratorum, poëtarum prudentiam longissime a sacris literis superari. Quod vero Erasmus omnibus pene Veteris Testamenti historiis mysticum sensum inesse docet, id exemplo facit antiquorum, Origenis imprimis. Pro quo etiam stat illud Hieronymi prooemio in Isaiam20: Post historiae veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Iudaea et Hierusalem, Babylon et Philistym, Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea et Arabia, ac vallis Sion vel vallis visionis, et ad extremum Tyrus, et visio quadrupedum intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu et in omnibus his quasi sapiens architectus Paullus Apostolus iaceat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Iesum. Cui accinit illud Augustini lib. 12 contra Faustum cap. 721: Omnia quae in illis - Veteris Testamenti - continentur libris, vel de ipso - Christo - dicta sunt, vel propter ipsum. Haec, vir Amplissime, sunt ea quae in Erasmo tam impia sibi videri Patius iam ab aliquot retro annis narrare solet, ut etiam saepius statuerit pagellis aliquot haec Erasmi loca separatim in lucem edere, quo ex his quivis capere possit coniecturam, quid de eius viri pietate inque Theologicis peritia sit sentiendum. Magni se facere ait idem Patius magni Lutheri de Erasmo iudicium, qui moriens non Erasmi minus quam Pontificis odium suis legarit: quique optime perspexerit Erasmum esse Religionis risorem, iureque optimo dixerit inter Iulianum ac Lucianum medium statui debere. Haec mihi dicta pene cerebrum findebant, etsi dissimularem. Tantum dixi, notum etiam quam acerbe iudicarit idem Lutherus de Zuinglio et omnibus iis qui in S. Coenae doctrina a se dissen-

    358

    tirent. Addebam nec adeo mirandum fore, si Erasmo in istac πολυγραϕίᾳ excidissent quaedam horridule dicta. Sed neque plura istiusmodi ex Erasmo adferri posse quam Luthero ipso, cuius multa adeo nobis obiectant Iesuitae, in quibus nullum sit colorem invenire. Haec Amplissime Dom. eo ad te scribere visum fuit, quo magis magisque constare possit, quantum erga Erasmum odium plurimi conceperint: quia nempe non arcte adeo adhaeserit Ecclesiis reformatis, ut in singulas quorumque recentium Doctorum opiniones - quae saepe etiam inter se pugnantes erant - contra consensum veterum iurandum sibi iudicarit.

    Ab Erasmi defensione ad Sladi librum redeo, quem post superiorem cum Patio dissertatiunculam tandem accepi, sed tempore adeo importuno, ut hactenus sesquihoram tantum ei legendo impendere potuerim. Itaque solam legi praefationem et loca aliquot inquisivi, quae index suggerebat. Ex quibus tamen paucis cognovi librum istum esse Iliada malorum, calumniarum sentinam, seditionis flabellum; nec solo hoc supplicio dignum, quod publico prohibeatur Illustrium Ordd. interdicto22. Quanquam vero atrociter laesit existimationem tuam, nec iniuria tanta sine responso abire debet: tamen minime fuerit ex dignitate tua, ut tu cum eo calamo in arenam descendas. Sed cum idem non minus calumniose dentes impegerit in cunctos Remonstrantes, longe satius puto ut aliquis istius ordinis hanc suscipiat provinciam. Quis autem potius quam D. Ioh. Arnoldi? Is enim, suo erga Bogermannum responso23 commode quoque aliquid erga Sladii quasi mantissae loco possit annectere. Sane materiae similitudo id quodammodo exigere videtur, quando hic quoque ratione caussae Vorstianae, tum Illustrium Ordinum, tum nominis tui, tum universe Remonstrantium honos agitur atque existimatio. Nec puto ea res plus quam bidui molestiam augebit illi in scribendo. Si tamen is hunc qualemcunque laborem detrectaverit, dispiciendum puto an non expediat, ut, quemadmodum Bogermanno Ecclesiastae Ecclesiastes respondit, ita nunc Slado Gymnasiarchae aliquis eiusdem ordinis respondeat. Equidem me huius provinciae hautquaquam pudeat, nec laborem subterfugiam; sed vix video, ut non ea scriptio inutilem redditura sit operam meam apud multos utriusque ordinis, qui nunc iudicium nostrum alicuius faciunt, quia nos magis aliis quibusdam veritatis ac concordiae amore, non harum illarumve partium studio duci vident. Sed neque displiceat, ut hanc caussam agat D. Grevinchovius: nisi forte is merito eius criminis accusatur, quod peccatum neget originale24. Si accusatio haec vera, nolim a tali caussam agi vel Ordinum vel tuam. Sin falsa sit, multae videntur rationes, cur non alius atque adeo ne Iohannes quidem Arnoldi ei debeat in hoc negotio praeponi. Quippe non tantum is communi Remonstrantium nomine continetur, sed nominatim haereseos a Slado traducitur. Deinde cum eadem tecum urbe vivat, atque adeo magistratus eius, cuius tu pars es, subditus sit, iusta videtur ratio, cur ei potius honos tuus curae esse debeat quam alteri. Praeterea cum non Batavus solum sit, sed Roterodamus, ferre non debet ut Erasmi sui nomini ἀσεβείας nota inuratur ab advenis ingratis: qualis imprimis Sladus iste, quem in summa egestate vili sordidoque se opificio sustentantem in honestum adeo locum extulerit Batavia liberaliterque

    359

    hactenus foveat atque alat. Denique οὐϰ ἀπρεπὲς ut priori Anglo25, a quo vehementer laesus erat, homo Batavus Anglum accudat alterum, a quo non minus est laesus: habebit adversarios vehementes, vehemens et ipse, eoque nihil periculi puto, ne si illi postea novis insurgant mendaciis ac calumniis, animum ipse despondeat, sed talem esse confido, qui semper in adversarios parata tollat cornua. Sed quisquis futurus est, qui Illustres Ordines, qui nominis tui dignitatem, qui orbis delicias Erasmum contra maledicentiae murices tueri volet, ego ad istam rem lubens conferam symbolam meam, si opus putabis. Diatribam tuam de Magistratus iure in Ecclesiasticis26 accepi, miroque legendae eius teneor desiderio. Hoc tamen quatriduo nec inspiciendae otium ullum erit. Siquidem a summo mane usque ad noctem desudandum erit vel in publico discipulorum examine, vel in putandis rationibus ac scribendis literis ad parentes eorundem: vel parandis iis quae ad ludos scenicos requiruntur. Crastino enim die et perendino iuventus publice aget Plauti Mostellariam et Senecae Herculem Oeteum. Sed et simulac discipuli domum quisque profecti erunt, uxor deducenda erit Bredam ad affinem27, cuius imminet puerperium. Ubi vero quatriduum hoc exspirarit, abunde suppetet otii, ob ferias quibus fruar. Haec sunt quae nunc scribere habui, Amplissime Domine. Deus Opt. Max. A.T. patriae, familiae tuae, etiam nobis diu servet incolumem. XVI Sept. ∞ IƆCXIV.

    Tui observantissimus
    Ger. Iohannides Vossius.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Antwoord op no. 368 en no. 370 Beantwoord door no. 375.
    2 - Zie p. 349 n. 6.
    3 - B. Lydius, zie p. 345 n. 8.
    4 - In pars II van Sladus' Disceptatio volgt op de voorrede een excerpt uit een anoniemen brief met beschuldigingen tegen Petrus Cupus, predikant te Kralingen, en Nic. Grevinchoven.
    5 - Νᾶϕε ϰαὶ μέμνασ᾽ ἀπιστεῖν, Epicharmus, frgm. 17 bij Lorentz.
    6 - Plut. De recta audiendi ratione 13.
    7 - Plato, Theaet. 155 D.
    8 - Cicero, Pro S. Roscio Am. XXIX, 82.
    9 - Sall., Catilina 49.
    10 - De zes Contraremonstranten ter Haagsche Conferentie van 1611.
    11 - Aan Petrus Barbirius, van 13 Aug. 1521 = Erasmi Opera ed. Clericus III no. 587; Allen opus Epistolarum no. 1225 (vol. IV p. 563).
    12 - Melchior Canus, de Locis theologicis II, 16: Ubi ponuntur argumenta eorum, qui sunt opinati sacros auctores in libris Canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos.
    13 - Bij Clericus VI p. 13 D.
    14 - Nicolai Serarii Prolegomena Biblica. Mainz 1612.
    15 - Seneca, de Benef. VII, 23, 1.
    16 - Aan Willibald Pirckheimer, van 19 Oct. 1527 = Clericus III no. 905; Allen's laatst verschenen (zesde) deel gaat tot Maart 1527.
    17 - Bij Clericus IX p. 1; Allen no. 337 = vol. II p. 104.
    18 - Horatius, Od. I, 34, 2.
    19 - Clericus V p. 29.
    20 - Migne, P.L. 24 p. 20.
    21 - Migne, P.L. 42 p. 257.
    22 - De Groot heeft wel getracht de Staten te doen besluiten om Sladus' boek te doen verbieden, maar Amsterdam wist het te beletten (Wijminga, Festus Hommius p. 172).
    23 - Zie p. 335 n. 3.
    24 - Zie ook p. 362 n. 9, en p. 353 n. 4.
    25 - Guil. Amesius uit Ipswich, sedert 1610 in de Nederlanden; legerpredikant, predikant bij de Engelsche gemeente te 's-Gravenhage, later Theologiae professor te Franeker. De strijdschriften tusschen Grevinchoven en hem bij Rogge, Bibl. Rem. Geschr. p. 110; Contra- Rem. Geschr. p. 54.
    26 - Zie p. 349 n. 4.
    27 - Waarschijnlijk Maria Junius, de zuster van Vossius' vrouw Elisabeth, gehuwd met den predikant Isaac Diamantius te Breda.