Debitor tibi sum, Vossi doctissime, pro binis eruditissimis literis, quarum priores Sladum, alterae2 meam de Iure Magistratuum diatribam attingunt. Ad Sladum quod attinet, crescit mihi quotidie animus et recte facti conscientia, cum video ea quae a me scripta sunt, pro existimatione et iure Magistratuum, pro pace Ecclesiarum, pro doctrinae sobrietate, non posse nisi per mendacia et calumnias oppugnari. Et sane praeclarus huic coepto successus adfuit, is nimirum quem boni cives semper optarunt, ut meo malo malum publicum redimerem. Nam cum antea mihi liceret tuto agere, Ordines autem passim acerbissimis convitiis exciperentur, hoc egi scripto meo, ut Ordines non tam aperte amplius lacessantur, ego autem scopus sim contumeliarum. Mitto tibi Ioannis Arnoldi librum contra Bogermannum3, in cuius praefatione fit obiter Sladi mentio, non ultra tamen quam quatenus ille me impetivit. Caeterum alia sunt eiusdem Sladi facinora quae nescio an silentio transmitti debeant: quod Erasmum virum tantum ille tantillus tam impudenter infamat, et quidem verbis ipsius contra bonam fidem ita truncatis ut non suum sensum praeferant; quod Lutherum maluit cum Iesuitis incessere, quam cum nostris purgare; at quo tandem nomine? nempe quia is dixerit haereticum non fore si quis voce ὁμοουσίου non usurpata rem ipsam teneat: quasi non multo plus dixerint Basilius, Nazianzenus atque alii, qui suadent etiam ut abstineatur vocabulis ἃ λέξεσιν αὐταῖς οὐϰ ἐμϕέρεται τῇ ϑείᾳ γραϕῆ, inter quae diserte numerant τρίαδα ὁμοούσιον, ϑεότοϰον. Sed ille, ut Lutherum posset ignominiose traducere eadem fide qua Erasmum tractaverat, ex hypothetica enunciatione categoricam fecit: nempe ut solus Calvinus Orthodoxus maneat; cui tamen Iesuitae, e quorum penu ista mutuatus est Sladus, multo plura impingunt in hoc ipso τρίαδος ϰαὶ ὁμοουσίου negotio quam Erasmo et Luthero. Qui non clamores excitarentur, si dixisset Erasmus Filium respectu personae improprie dici creatorem: et dure dictum in symbolo Niceno: Deum de Deo; et quod Filius dicitur Patri fore subiectus ad utramque naturam pertinere, quae omnia exstant apud Calvinum? Iam vero Ubiquetarios, quos fratres agnoscunt Theologi moderatiores, Serveti discipulos facere quae est intemperantia? Obtentus hic sumitur, quod ipsi non minus quam Servetus doceant divinas
362
proprietates Christo homini communicatas, sed animo diversissimo: Servetus ut evertat τὴν ϰαθ᾽ ὑπόστασιν ἕνοσιν, Lutherani autem quod eam hoc pacto magis stabiliri existiment. Quid ergo nunc obstat quominus ad Sladi exemplum Lutherani Calvinianos vocent Quintini et Libertinorum discipulos, quia utrisque dogma hoc commune sit, peccata quoad Deum necessario evenire, et ut eveniant a Deo ordinari? Haec atque alia complura sunt in Slado γεννήματα τῆς ψευδωνύμου ϰαθαρότητος, quae doctorum animadversionem merentur. Et cogitandum erit cui mandanda sit haec opera, quae tota biduo aut triduo confici potest. Sed ad Ioannem Arnoldi4 ut revertar, is pro auxiliis a te collatis gratias tibi agit maximas: et in prima quidem parte non parum: in altera autem quam nunc habet sub manibus5 ita se adiutum tuo labore6 profitetur, ut potissima quaeque istius suae diatribae non dubitet tibi ferre accepta. Scriptum tuum, ut vides, ad te redit. Ad quaestionem de Iure Magistratuum quod attinet, gaudeo meam explicationem tibi non displicere. Quae vero praeterea addis de te humiliter, in me benigne, iis cave credas fidem a me adhiberi. Magnus εἴρων es: ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειθής7. Utinam vacaret tibi, cuius rei spem nuper faciebas, ad me transcurrere ut coram de isto maximi momenti negotio agere possimus. Vix enim quisquam est cuius iudicio plus tribuam, non tantum ob plurimam lectionem et summam diligentiam in vero indagando, sed vel maxime quod animo minime perturbato ad istas controversias accedis. Quare si potes bea me tuo conspectu. Ero Rotterodami ad Martis usque diem, tum rediturus ad Conventum Hollandiae. Vale Vir doctissime. 11 Octob. 1614.Tui studiosissimus
H. Grotius.