eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    378. 1614 Oct. 15. Van F. van den Sande1.

    Vir amplissime.

    Ubi Sibrandi libellus adversum te publicatus tribus nostris collegiis esset oblatus2, post illius materiam varie discussam, tandem mihi abs Senatu iniunctum fuit, ut pro iure amicitiae, quae mihi cum utroque vestrum intercedit, vobis significarem, probare quidem Senatum, quod neuter vestrum Vorstii de essentiae divinae infinitate ac de Salvatoris nostri merito positiones atque aequivocationes probet, vel defendat: atque uterque statuat blasphemas Socini haereses in nostra Ecclesia non esse tolerandas; item quod inter vos conveniat de quinque illis

    364

    Remonstrantium articulis, tam hos qui de praedestinatione minus dicunt, quam alios, qui de ea sublimius sentiunt, esse tolerandos, atque inter eos Christianam ac fraternam charitatem esse colendam: Verum iniucundam Senatui fuisse hanc vestram discordiam, ac dolere, quod viri eruditissimi atque optimi, quique suis eximiis ingenii dotibus optime de Rep. atque Ecclesia adversus eiusdem hostes ac turbatores mereri, eamque illustrare, et qui, si animis conspirassent, nascenti dissidiorum morbo medicinam facere potuissent, in diversas partes essent distracti, atque hostibus tam delectabile praebeant spectaculum. Non videri item circa reliquos articulos, videlicet de summae potestatis iure in regimine Ecclesiastico, item de functionum Ecclesiasticarum ordine atque electionibus, tam latam inter vos differentiam, neque tam difficilem quaestionem, ut non pro maiore parte componi possit; cum de eo inter vos conveniat, in recte constituta Rep. Christiana non recte formari, vel peti duas potestates collaterales vel rempublicam in republica; summum Magistratum, si Christianus fuerit, esse tutorem ac conservatorem boni Ordinis Ecclesiastici; neque Magistratum neque Synodum in religionis fundamento quicquam mutare posse, Magistratum de rebus Ecclesiae adiaphoris sine synodali iudicio leges sancire posse; penes summam stare potestatem, ut de Synodis an et quando sint indicendae decernat, has ipse indicat, eis intersit, easque sua auctoritate regat ac gubernet; item: Synodalia iudicia non esse examinis immunia, eaque ut legis publicae vim obtineant summi magistratus iussu esse sancienda; ad eiusdem quoque Magistratus curam pertinere, ne quis per speciem iudicii Ecclesiastici vel synodalis iniuria afficiatur. Esse quidem inter vos controversiam, utrum Ecclesiastica gubernatio in ἰσοτιμίᾳ an in functionum diversarum gradibus ac praeeminentia potius sit constituenda; item utrum electio summae potestati vel populo competat; de eo tamen inter vos convenire, neutram intentionem esse iuris plane divini atque immutabilis. Denique circa patronatum Ecclesiasticarum functionum tam multa videri Sibrandum tibi concedere, ut nihil pene relinquat, quod contra intendi possit; ac superesse quidem nonnullas positiones differentes, quae tamen quarundam circumstantiarum concessione vel remotione possint in concordiam deduci, vel saltem sic temperari, ut tam vehementis repugnantiae tollatur materies. Itaque cum de rei substantia tam levis inter vos sit opinionum dissimilitudo, Senatus praeoptaret vos utrinque ab odiosis hisce contentionibus desinere, ac potius voluntate, studio atque affectu conspirare ad Ecclesiae quietem auctoritate ac consilio stabiliendam. Ego vero neque erga te neque erga Sibrandum amicitiae iuri satisfecero, si non idem quoque vehementer optavero, ac pariter dignitati vestrae adstruere, quaeque eam obnubilatura viderentur avertere omnibus modis studuero. Quia vero non aliter quam ex officii publici necessitate, uti nuper scribebas3, in hasce concertationes devectus es, nunc quaeso extra illam officii necessitatem constitutus cum sis, Ecclesiae causa - cuius Doctores ac Pastores in odium vocantur atque in vidiam - eas concertationes relinque. Vale vir amplissime. Dab. Arnhemii XV. Octobr. Anno CIƆIƆCXIV.

    T.A. studiosissimus
    Fredericus Sandius.

    Adres: Ehrentfeste ende hoochgeleerde Heere Mijn Heere Hugo de Groot Raet ende Pensionaris der Stadt Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E I88. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 391. Over den schrijver zie p. 291 n. 4.
    2 - Lubbertus' Responsio ad Pietatem Hugonis Grotii (zie p. 283 n. 1) is opgedragen: Nobilissimis et Amplissimis Dominis, Dominis Senatoribus Geldriae, Deputatis Ordinum Velaviae, et Consulibus Civitatis Arnemiensis.
    3 - In no. 312.