eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    380. 1614 Oct. 23. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Pervenerit forte ad vos quoque liber rabidissimus Sibrandi2, qui vocabulo quidem me, sed re ipsa Ordines Hollandiae petit: quorum ego famam contra latratus ipsius defenderam. Nunc facit, quod solent furiosi canes: omisso qui iacit, in lapidem qui iacitur vertit iras, eumque admordet. Quanquam vero nihil mihi metuo a virorum prudentum iudiciis, praesertim eorum, qui noverint, quantae molis res sit adulta vitia praesertim theologorum attingere, tamen quo apertius sit, quam iustas habuerim scribendi causas, quamque iniustis calumniis premar, mitto tibi decretum Ordinum de isto Sibrandi libello3, simulque exiguum libellum, quo malae artes ipsius breviter deteguntur4. Accedit liber alius ecclesiastae Lugdunensis contra Sibrandi quendam ὑπερασπιστήν5. Rogo te, ut causam non tam meam, quam magistratuum meorum aequo animo cognoscas. De Vorstio, quae res famam ipsorum maxime onerat, certum te bonosque omnes esse iubeo, nihil sequius de illo inauditum, cum primum vocaretur. Postquam accusari coepit periculosae novitatis, abstentus est Academia, donec causa mature cognosceretur. Interim vehementer offendit nostrorum procerum animos audacia theologorum quorundam, qui rem ausi sunt periculosam libertati, ut contra suos rectores externae potestatis minas intenderent. Haec illi quo tendant non vident: sed de summa reipublicae agebatur. De praedestinatione vetus est apud nos et definita nunquam controversia: et quaedam sunt eius argumenti, quae ut vera sint, tuto tamen silentur. Praecipua contentio est de iure magistratus in gubernanda ecclesia, quod quidam directe oppugnant, alii vero per cuniculos.

    366

    At ego ita existimo, nisi id ius sit positum extra controversiam, nunquam tranquillam fore ecclesiam. Si agnosceretur ea, quae agnosci debet, magistratuum auctoritas, facile deinde persuaderi posset magistratibus, ut caute ac circumspecte iure suo uterentur, aut etiam de iure suo aliquid cederent. Nam dum ecclesiastici quidam - neque enim omnes eadem desipiunt - luctantur cum magistratibus, suspecta fiunt omnia et contemtores magistratuum sub ecclesiae nomine ferociunt, ecclesiasticae pacis perturbatores sub magistratuum patrocinio sperant se posse delitescere. Quanto erat satius, dare honorem, cui honorem debeas? Det nostris hanc mentem Deus, et salva salutaris doctrinae puritate pacem restituat ecclesiis. Ego feci patriae causa, quod factum oportuit; a contentionibus abhorret animus, quas ut suscepturus non fui, nisi urgenti necessitate, ita nunc cum primum potero me expediam. Iuvit me nuntius confirmati inter protestantes Germaniae principes et hanc rempublicam foederis, tempore quam maxime necessario. Iuliacensem controversiam6 ad pacem temporariam spectare, hic credimus, si tamen adduci Hispanus potest, ut reddat Vesaliam. Pro Aquisgranensibus sperare nihil ausim. Allobrogici belli exspectatio suspensos nos habet. Utinam nobis liceret aliquando arma Hispanica oppositis Alpibus excludere. Sed vix sperare hoc sinit Gallia sub rege puero invalida, nec quicquam forte ausura, accisum Britanniae aerarium, Itali principes concursuri undique ad restinguendum in vicinia incendium. Fruimur tamen spe et gaudii interusurio. Vale, Vir amplissime, meque solita benevolentia prosequere.

    Rott. XXIII. Oct. CIƆIƆCXIV.

    Tuae amplitudini addictissimus
    H. Grotius.

    Sculteto et Grutero velim parvi libelli exemplaria dari.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 66. De brief is eerst 12 December verzonden; zie no. 386.
    2 - Responsio ad Pietatem; zie p. 283 n. 1.
    3 - Niet het ‘Decretum pro pace’ (p. 293 n. 2), zooals Reifferscheid meent, maar de Resolutie van de Staten van Holland van 17 October 1614, waarbij Lubbertus' Responsio verboden werd (Knuttel no. 2117, 2118).
    4 - Bona fides; zie p. 362 n. 6.
    5 - Joh. Arn. Corvinus' Responsio ad Io. Bogermanni Annotationes; zie p. 347 n. 1.
    6 - Wagenaar X, 75 vv.