eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    386. 1614 Dec. 12. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Fasciculus2, quem novae hae literae comitantur, iam pridem apud me residet tabellarium quaerens: quo nondum reperto occupavit me epistola tua, quae cum a te esset, mihi merito gratissima, quippe tam certa indicia fidelissimi in me amoris praeferens, tum aliquid etiam pretii accepit manibus tradentis et comitis et legati3. Videbis ex Ordinum decreto, quod in fasciculo est, idem plane ipsis visum quod tibi, publica potius autoritate, quam scriptione privata reprimendam Frisii doctoris proterviam. Ego sane contumeliosissime ab illo tractatus omnia probra levia duco prae uno hoc, quod me impetiit libro, in quo vix quicquam est bonae frugis. Puto enim eum me esse, cui non tam supine et incuriose maledicendum sit. Solatur me exemplum Thuani4, quem similis petulantia incursivit, vindicavit autem decretum simile. Hoc si illi viro tanto sat est, quid me oportet facere? Quare ad historias si nondum edendas, certe parandas editioni te hortante crescit mihi animus, qui paullatim ad pipulos et convitia callum ob-

    372

    ducit, tum Christianae patientiae medicamentis, tum quotidiana tractatione minime vilium negotiorum. Non est aequum ut, pollicitus patriam mihi et rempublicam cordi fore, commune bonorum civium fatum defugiam. Gratissimus mihi fuit honos propioris admissionis mihi a Comite Solmensi exhibitus. Et libenter intelligo, Vesaliae urbis et Aquisgraniiactura5 in eam diligentiam excitatos Evangelicos principes, ut prope tanti fuerit, ista periisse. Rex Magnae Britanniae magna minatur: sed verendum est, ne nimium boni principis ira nunquam longa, tota se in minas consumat. Gallia languet invalido capite, membris male consentientibus. Apud nostros, Deo sit gratia, satis est animorum, nec minus, ut spero, virium. Aerarii ac militis cura non alia, ac si bellum certo instaret. Sed ego sane et verborum meorum et, quod multo plus est, tui temporis sum prodigus, qui ista tibi scribo, quae ex legatorum vestrorum literis multo certius intelliges. Suffecerat hoc unum rogare te, ne minorem mei curam posthac gerere velis, quam hactenus gessisti.

    XII. Dec. CIƆIƆCXIV.

    Tuae amplitudinis observantissimus
    Hugo Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 68. Antwoord op no. 374.
    2 - De brief van 23 October (no. 380) met de exemplaren van het ‘Decretum’ en de ‘Bona fides’.
    3 - De Graaf van Solms; zie p. 361 n. 1.
    4 - Zie p. 360 n. 5.
    5 - Zie p. 366 n. 1.