eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    374. 1614 Oct. 9. Van G.M. Lingelsheim1.

    S.P. Amplissime Domine.

    Epistolam tuam accurate scriptam recte accepi, et lubens cognovi rationes scripti tui adversus Lubbertum2 explicatas. nemo est patriae et publicae quietis amans, qui non consultum ducat, in uno ceterorum proterviam coercitam, qui impune sibi esse postulant, specie pietatis magistratibus insultare. Vidi scriptum eius, quod reposuit3, plenum iracundiae et contumeliarum; et quamvis eorum, quorum reus est, nihil fatetur, tamen satis constat, iure merito ipsius proterviam reprehensam. Cogitavi anne consultum esset, iure adversus hanc insolentiam experiri, et magistratus cognitioni deferre, uter calumniatus sit, et meritus sit, ut in ipsum auctoritate publica animadvertatur. Tu qui forman reip. vestrae optime intelligis, iudicabis an id consultum sit, et quis exitus sperari possit. Certe e re publica esset, compesci huiusmodi ingenia, et severa castigatione aliis exemplum statui. Ut istorum hominum contumacia te ab editione Historiarum tuarum absterreat, minime aequum iudico. Posteritas rectissime iudicabit, et veritatem amplectetur, immunis ab affectibus istis, quo tenentur factiosi. Neque censura Romana, aut insultatio protervissimi nebulonis, qui se Gallum I.C.4 dicit, absterrere magnum Thuanum debet a pertexenda Historia sua. Est ita ut dicis, non minus iniqua iudicia istorum hominum perfert, quam Romani scorti lenonum. Viri tamen boni et veritatis amantes opus illud bono publico editum amplectuntur et admirantur, quidquid obganniant improbi et factiosi.

    Abrahamus Scultetus noster iam in sextum mensem hinc abest, a Brandeburgico Electore accersitus ad constituendas illic Ecclesias5. Insaniunt Ubiquitati devoti, et spurcis chartis laudatissimum institutum proscindunt, calumniisque onerant, crudelitatem arguentes adversus pervicaces: sed ita receptum est hodie, in publicum absurdissima mendacia profundere, de iudiciis bonorum et posteritatis securos, persuasum sibi habentes, habitura lactucas sua labra6. Illustris

    361

    Magnus Praefectus noster Comes Solmensis7 ad vos iam mittitur de foedere acturus. Is quia te in oculis habet, et dotes tuas eximias summopere miratur, non potui intermittere, quin has ei darem, et studium meum in te testarer. Ex ipso cognosces de rebus nostris, quae voles. Neque te prolixioribus meis ab eius colloquio arcebo. Faxit Deus, ut hoc foedus cedat gloriae Dei et publicae saluti. Vale decus aevi nostri. Heidelberga. 9 Octobr. 1614.

    T. omni studio et cultu
    G.M. Lingelshemius.

    Adres: Clarissimo et amplissimo viro Dn. Hugoni Grotio Iurisconsulto, Roterodamensis Civitatis Syndico, Domino suo colendo. Roterodamum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. R 31a. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 390: Reifferscheid, Quellen I p. 65. Antwoord op no. 304. Beantwoord door no. 386.
    2 - Ordinum Pietas.
    3 - Zie p. 283 n. 1.
    4 - In I.A. Thuani Historiarum libros notationes lectoribus et utiles et necessariae, auctore Io. Bapt. Gallo I.C.; Ingolstadt 1614. Schrijver is de Jezuiet Jean de Machault.
    5 - Scultetus spreekt over deze opdracht in zijn: de Curriculo vitae p. 68 vv.
    6 - Hieronymus, Ep. 7, 6 = Migne, P.L. 22 p. 341.
    7 - Zie p. 253 n. 6.