Hesterno die, Magnifice, et Amplissime Domine, literas accepi Steinfurto, quas iussu generosi Comitis, suo et Collegarum nomine, ad me scripserat Timplerus2. His offertur mihi professio S. Theologiae in illustri Schola Steinfurtensi3. Significavi statim rem totam Praetori Musio4, et Syndico Berkio5, quorum utrumque optime mihi velle non dubitandis indiciis iam multos annos comperio. Dixi iis, nihil mihi in eo, quo fungor, munere displicere, quam quod videam optimum aetatis meae florem abire, nec multum me in studiis promovere. Saepius me comperisse, si quando die Dominico a meridie, discipulis in Templum abeuntibus, studiis domi vacem, plus me paucissimis horis istis proficere, quam alias integris aliquot diebus. Praeterea nonnihil dolere, quod nonnulli Ecclesiastae praeter meritum meum, nomen meum apud plebem obstrigillent, haud alio argumento, quam quod subinde, conscientia dictante, modeste eos muneris commoneam, qui quocunque convitii genere Illustres Ordines impetunt. Tum autem quod aliquando dicam, non controversiarum naturam, sed hominum, culpam esse, quod hoc Ecclesiae dissidium componi non possit. Si enim aliquammultos Melanchthones, et totidem Calvinos haberemus, omnino me confidere, adeo eos amice hoc negotium transacturos, ut nihil inde Ecclesia capiat detrimenti. Neutiquam me a Contra-Remonstrantibus segregem factum: sed neque in omnia eorum dicta iurare velle. Tantum ex animo dolere sortem Ecclesiae, quae ita factionibus scindatur. Multa quoque alia in hanc sententiam attuli; qua quoque in re calculum mihi adiecerunt. Tantum visus sum iis minus constanti animo,
375
quod obtrectatorum sinistros sermones devorare haud satis possem. Saepius enim talia ab aemulatione aliqua, aut animi impotentia proficisci. At ea quoque non minus in Academiis ipsis habitura locum. Quod vero dicerem vix quicquam temporis a me studiis dari, id aliquamdiu adhuc concoquendum putabant. Nec enim dubitare sese quin haud perpetuo sim isthoc Sisyphi saxum voluturus. Et tamen, inquiebant, habendam mihi vel maxime rationem liberorum meorum, quibus in functione hac, si ulla alia, honeste satis prospicere possim. Nec tamen hoc sic a me accipi debere, quasi me perpetuo hoc in munere consenescere velint. Quin vero sese ipsos mei memores esse velle, si quid fortean possint in vocatione aliqua Lugdunensi6. Et hoc eo se magis dicere, quia iam aliquid ea de re inaudissent. Posse etiam huic rei Steinfurtensem istam vocationem inservire. Interea authores erant, nec acciperem conditionem, nec recusarem; sed potius scriberem, velle me de re tota cum amicis consilium capere. Parui consilio. Ac literarum etiam mearum ad Timplerum exemplum mitto7. Haec scire te volui, Amplissime Domine, ne si forte Hagae, quo uterque proficiscetur, eius rei mentio incidat, tu omnium sis ignarus. Interea non est quod de me tantopere sollicitus sis. Non possum quidem non maximas tibi pro affectu erga me tanto gratias agere: sed quaedam interdum sunt, quae moram aliquam exigunt. Sane intelligo aliquibus nihil magis in me displicere, quam quod etiam Amplitudinis tuae nitar commendatione. Aliquis etiam nescio quid obiecit de literis quibusdam, quas ad te scripsissem. Sane metuo, ne D. Bertius - quem ego alioqui ut Praeceptorem optime meritum, et virum summae eruditionis plurimum et veneror et aestimo - nonnihil rebus meis incommodet. Scio illum literas meas, quas ad A.T. de aliquot Erasmi locis scripsi8, et habere, et aliis commonstrare. Inter alios est Rutgersius noster, cui bonam earum partem legit. Audio etiam ambire professionem historiae Ecclesiasticae; et quia nonnihil a me prius hac in re metuebat, uti prius a Vorstio - nam et cum is Lugdunum vocaretur Theologiae professionem ambiisse dicitur - ϰατὰ παρανομασίαν dictat, semper sibi aliquid remeliginis iniici, vel ab aliquo Vorstio, vel ab aliquo Vossio. Sed ab illo ad A.T. redeo, vel potius ad me ipsum. Equidem multa mihi ad arduam historiae Ecclesiasticae professionem deesse video. Accepturi quidem essemus vocationem, si vocaremur, sed non tam quod non malimus nos pauxillum adhuc in hoc pulvere haerere, quam quia metus esse possit, ne cum maxime molestissimo hoc onere liberari velim, minime possim. Nam et interdum, vir amplissime, in animum venit, te quoque mortalem natum. Alioqui, ut dixi, temporis mihi aliquid concedi malim, quo muneri me isti praeparare possim. Quod si, ubi me propemodum parem isti muneri putabo, non subsequatur aliqua vocatio, οὐ ϕροντὶς Ἱπποϰλείδῃ9. Sic quoque scribendo saltem prodesse Ecclesiae Dei poterimus. Sunt alia multa, de quibus colloqui tecum aveo, eo magis, quia me literis tuis, quas ante horam accepi, amice ad te invitas: sed id nunc fieri non potest, quia metuo ne, absente me, discipuli in glaciem currant, aut fortean pedem, aut brachium frangant. Tutius id potero, ubi glacies erit soluta. Quamquam si et ante se occasio offeret, minime eam negligam. Haec raptissime, ob festinationem tabellarii. Deus ter376
Opt. Max. diu te Reip., Ecclesiae, familiae ac nobis servet incolumem. 3. Non. Martii 1615.Misit D. Vorstius ad me per amicum varias literas, ad se de vocatione Steinfurtensi scriptas10, uti exemplar literarum, quas Ill. Comites de me vocando ad Curatores Academiae Leidensis scribunt. Ego statim singula describi curavi. Si tanti putabis, percurres, et vel in adventum meum adservabis, vel ubi voles transmittes ad me. Ἔρρωσο.