eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    408. 1615 Juni 5. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Remitto scriptum2 quod utendum dederas, Vir Illustris. Nunquam equidem dubitaveram, quin retenturi essetis ius vestrum contra iniquissima Anglorum postulata. Iuvit tamen in hac charta quasi espressa videre vestigia Gallicae libertatis ac fortitudinis in defendenda balaenarum captura, cuius non est tam fructuosa possessio, quam turpis esset futura abdicatio. Illud quoque placet, quod non animo tantum, sed et facto constituistis possessioni insistere, atque ita re ipsa ostendere: quod hoc anno a vobis isthuc navigatum non est, in eo consultum vestris commodis, nequaquam vero Britannicis denuntiationibus obtemperatum. Ego cum iampridem viderem hoc agere Anglos, ut exclusis aliis gentibus nos solos in societatem iniquissimi iuris admitterent, sedulo obstiti ne veniretur ad tam turpes pactiones. In ipso colloquio3 plane ad silentii metas Anglos redegimus. Ostendimus enim, neque terram ipsorum esse, neque, si esset,

    394

    posse nobis maris, quod natura commune est, usum eripi, aut balaenarum, quae nullius sunt, occupationem. Terram ipsorum esse non posse, certo argumento evicimus, quod ante annum 1596 nullus eam mortalium esset ingressus. Eo autem anno a nautis Batavis detectum, calcatumque id solum, intratos sinus, data ipsi Terrae singulisque eius partibus nomina, quae non modo in diariis nautarum, sed et in sphaeris chartisque multo tempore ante motam hanc controversiam editis apparerent; cum tentarent dicere, anno 1553 Hugoni Willougbaeo4 hanc oram fuisse cognitam, nos ex ipsius Willougbaei diario ostendimus, ipsum Finmarchia egressum, delatumque in sui nominis insulam, longissime semper ab ista, qua de agitur, tellure abfuisse; neque aliam ullam oram attigisse, quam Lappiae, cuius extremo in littore algore atque inedia ipse sociique eius omnes ad unum interierint: horum corpora ac libros a Lappis, qui sub aestatis, qualiscunque ita positis contingit, reditum oram maritimam repetunt, inventa: inde porro libros in Angliam pervenisse. Addidimus, quod non minus manifestum erat, ventis illis ac cursibus, qui Willougbaei diario annotati reperiuntur, fieri non potuisse, ut in eam, de qua quaeritur, terram deveniretur: imo necessario tali itinere ab ea terra longius longiusque discedi. Et cum ambulatores, quos explorandae Lappiae Willougbaeus miserat, Occasum versus toto triduo progressos illi contenderent in hac terra iter fecisse: ex positu locorum demonstravimus, si ista terra ire coepissent, atque in Occasum perrexissent tridui itinere, futurum fuisse, ut bidui spatia in altissimo Oceano conficerent. Protulimus et Anglorum libros, qui, ante haec iurgia editi testimonium praeberent, tellurem istam, quae a boreali Finmarchiae promontorio in Septentrionem patet, illic sitam, qua se Arcticus cardo in LXXVI, LXXVII, LXXVIII, LXXIX, et LXXX. gradus tollit, a Batavis repertam, ante ab omni aevo fuisse incognitam. Revicti igitur Angli non testimoniis tantum, sed geographicis insuper demonstrationibus, nihil aliud, quod responderent, invenire potuerunt, nisi satis magnam Regi suo factam iniuriam, quod ius ipsius in controversiam deductum esset hactenus. Se mandata non habere super piscatu colloquendi, nisi ipsos terrae dominos fateremur. Illud vero lepidum, quod addebant, iuris sui documenta ad manum non esse, sed in Anglia Caronio5 ostensum iri tot ac talia, ut nihil ipsi futurum, quod contra diceret, plane confiderent. Malebant ibi scilicet cum illo, quam hic nobiscum disceptare, ut, quod nuper fecerant, iterum ex ipsius silentio victoriam metirentur.

    Sanctioris in Gallia Regii consilii institutionem, de qua monebas, bene Regi, bene regno Deus vertat: faxitque ii plurimum possint, qui accisas cupiunt eas opes, quas Henricus Regum sapientissimus merito semper invisas suspectasque habuit. Nam ut insuper eorum speremus magnitudinem, qui de rebus sacris nobiscum sentiunt, id vero tempora non sinunt. Dolebunt multis Hispanicae affinitates6, et vestrorum beneficiorum iustis apud nos aestimatoribus loquendi libertatem imminuent: sed praeterita nos tempora docuere, privatos inter se nuptiis vinciri, potentibus amicos inimicosque ex usu haberi. et novimus Hispanorum insolentiam, quae cum vestra libertate nunquam coalescet. Haec quanquam

    395

    vera sunt, aegre tamen populo persuadebuntur, adeo ut nulla potuerit obtingere materia dignior, in qua eloquentiae nervos intenderes. Studia tua7 recte procedere gaudeo, atque utinam Galli tui essent paulo rusticiores, qui magnum scelus existimant Regio legato non aliquot horas eripere. Si me mea fata permisissent illic vivere, ubi partem ferme optimam vitae bonis ac literatis nunquam ignotus exegi, non haberes hodie alium fortiorem honestissimi tui propositi adiutorem. Nunc, quando id non licet, tua illa praeclara coepta votis prosequemur. Vale Vir Illustris. 5 Iunii 1615. Rotterodami.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 19. Over de walvischvangst bij Spitsbergen en de oneenigheden daarbij tusschen Nederlanders, Engelschen en Franschen, zie S. Muller Fzn., Geschiedenis der Noordsche Compagnie (1874); M. Conway, No Mans Land (1906).
    2 - Verclaringh van de Francoisen opte vaert ende visschery vande Walvisschen int Noorden, ontfangen vande heere du Maurier den 12en Mey 1615; zie Muller, 1. 1. p. 287. Dit stuk is thans op het R.A. niet aanwezig in de collectie, waarin men het zou verwachten, nl. Vervolg Staten-Generaal 62.
    3 - Bij de conferentie met de Engelsche gezanten (zie p. 376 n. 4) op 16 April. Muller 1. 1. p. 207.
    4 - Over den tocht van Sir Hugh Willoughby naar bet Noorden, zie Muller 1. 1. p. 14; Conway 1. 1. p. 6.
    5 - De Nederlandsche gezant in Engeland, Noël de Caron.
    6 - Het huwelijk van Lodewijk XIII met Anna van Oostenrijk; en van prinses Elisabeth, de zuster van Lodewijk XIII, met den lateren Spaanschen koning Philips IV.
    7 - Zie no. 402.