eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    409. 1615 Juni 5. Aan J.A. de Thou1.

    Iacobo Augusto Thuano Hugo Grotius S.

    Vir Magne. Ego quamquam meo me didici metiri modulo, tamen non possum non mihi aliquid blandiri, cum me tibi viro tanto non displicere intelligo. Agnoscerem quidem libenter ea quae scribis ex amore magis quam ex iudicio proficisci, si amorem tuum sine iudicio esse posse gravitas tua me credere pateretur. Quare ita potius interpretor, si qua sunt in me rerum bonarum semina ea abs te non pro sua parvitate, sed pro spe profectus aestimari; quo ipso nullum mihi maius incitamentum contingere potuit ad capessendas virtutes. In hoc autem conatu tum mihi videbor multum promovisse, si unquam tuas splendidissimas actiones hactenus mihi imitari licuerit, ut aliqua earum in meis vestigia et ultima quasi lineamenta compareant. Contentiosum scribendi genus ingressus sum non ingenii mei ductu - est enim minime rixosum - sed impulsus vi quadam maiore, consilio scilicet virorum prudentium, et studio iuvandae tum Patriae, tum Ecclesiae: et Ecclesiae profecto magis quam Patriae. Ut enim verum tibi exponam, Thuane Amplissime - et sane quis est qui magis mereatur verum audire? - ex quo de rebus religionis cogitare diligentius coepi, inveni iustissimas fuisse querelas emendationem aliquam, tum in explicandis dogmatis, tum in ritibus, tum in regimine postulantium: sed, ut fieri solet, peccatum nonnihil διὰ τὴν τῆς ἀνϑολϰῆς ἀμετρίαν: ita dum a periculosa meritorum fiducia disceditur irrepsisse sententias bonorum operum contemtrices: taedio superstitionis omnem λειτουργίαν miro frigore sideratam, et tyrannidis quae intoleranda fuerat metu processum ad ipsa τῆς ἀναρχίας confinia. Itaque semper ex eo credidi viros bonos qui in nostra sunt parte summo studio eniti debere, ut paulatim si quid exorbitasset id ad auream modiocritatem retraheretur: quam cogitationem Melanchthonis animo insedisse video. Nihil autem odiosius non dicam Ecclesiis nostris, sed celeberrimis Ecclesiarum nostrarum Doctoribus obiicitur, quam quod rigida quaedam dogmata et Zenonis magis quam Salomonis porticum2 redolentia nimium urgendo, Deo assignent peccandi caussas, et διὰ τοῦ ἀργοῦ λόγου curam pietatis evertant. Vidit hoc idem ille Melanchthon, et Lutheri impetu in scopulos illos abreptus monente Erasmo correxit postea cursum: cuius vestigiis cum quidam apud nos Pastores insisterent, sed collegarum vehementia pressi unicum haberent in Magistratuum bonitate perfugium, adiunxi me illis qui ferendum non existimarunt ut isto initio iret in exemplum res pernitiosissima, ac palam fieret moderata sectantes

    396

    in Ecclesiis nostris ferri non posse. Huic pio instituto cum se valde opponerent animosi quidam in vicinia Doctores, et res plane alienas isti negotio immiscerent duntaxat ut odium concirent Magistratibus pacem sectantibus, e re visum est, in uno qui caeteris facile eminebat, quique more pessimo externae potentiae auxilium imploraverat, ostendi quam neque iure neque aequo ullo turbulenti isti clamores niterentur. Ad hanc rem mea opera dilecta est, non quod non multi idem rectius potuerint praestare, sed quod is labor proprius videretur eius quod tum obibam muneris. Neque nesciebam quid esset iritare crabrones, sed fretus honesti propositi conscientia ausus sum me calumniis obiicere, quas nunquam effugient qui adulta et robusta vitia oppugnabunt. Tibi vero, Vir Illustris, gratias ago, simulque et egregiam tuam in me voluntatem et sapientiam tuam agnosco, cum suades ut ab istiusmodi contentionibus posthac abstineam. Ego vero tum tua auctoritate permotus, tum sponte mea eo totus propendens, omnia non necessaria certamina anxie defugiam: quod video, ut scribis, et ad animi tranquillitatem et ad valetudinem quam non satis firmam experior maximi esse momenti. Historiam belli nostri ad finem, hoc est ad Inducias usque, pertexui. Superest nunc recognoscendi et corrigendi labor ipsa prope scriptione molestior. Video me tum, quum vacavit paulo attentius scribere, non satis solida rerum cognitione fuisse instructum. nunc quum res ipsas discendi paulo melior est copia, occupationes multae magis quam magnae non satis permittunt respondentia historiae verba seligere: multumque vereor ne hiet opus, diversique temporis scriptio non satis unius auctoris spiritum praeferat. Inter multa quae in te admiratura est posteritas ego illud unice obstupesco, unde tibi modo in fori arce, modo in summa republica versanti otium, unde vis indefessa animi, ut res tot ac tantas aut scribendas cognosceres, aut cognitas scriberes. Caeterum cum hoc tam diligenter agat tua epistola ut me ad historiam scribendam excitet, inveni tamen in ea aliquid, quod me ab eo labore vehementer absterret. Nam si tu in tam excelso fastigio collocatus, tot undique septus praesidiis, XLVI libros humano generi utilissimos pateris inutiles iacere, iniquitatem seculi veritus, quid me facere aequum est tanto ad omnes fortunae ictus apertiorem? nisi forte existimas, ingratos, invidos, calumniatores vestri esse coeli homines, neque apud nos provenire eiusmodi messem. Sed minime ita se res habet Thuane Amplissime: iidem fluctus in simpuvio nostro se movent, qui in vestro mari Aegaeo. Dabo tamen operam, te tanto auctore, ut quae scripsi hactenus ea quam fieri potest emendatissima apud me exstent, extra huius aetatis commercium, cum qua contrahere periculosum est. Posteritati rectius credetur, non quod illa futura sit melior, sed quod aequior defunctis, quippe alios habitura, quos exerceat. Vale Vir illustris, et me tui gregis scribe. Nonis Iuniis anni CIƆIƆCXV. Rotterodami.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 836, f. 81. Gedrukt Epistolae p. 19. Antwoord op no. 403. Beantwoord door no. 414.
    2 - Zie p. 284 n. 3.