eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    414. 1615 Juli 29. Van J.A. de Thou1.

    Iac. Aug. Th. Vo. Co. Hugoni Grotio S.D. Hagam Comitis.

    Quod ad ultimas tuas Roterodami datas respondere possim, nihil mihi reliqui fecisti, iucundissime Groti, ita omnes orationis nervos, pigmenta et lepores

    402

    in iis exhausisti; qua in re illud mirari subit, cum aliis omnem scribendi facultatem praeripias, quomodo illa tibi scatebrarum fonte indesin(enter) fluat, et quo plus hauris plus ad hauriendum sufficiat. Hoc praefatus ad tuas venio, ad quas, prout verba in buccam venient sine cura alia respondebo. Nolim putes adulari me, a quo vitio longe abiit mea nat(ura), aut adfectu transversum rapi, cum quae ad spem refers, in te praese(ntia) ac plane matura demiror; si pro modestia tua ita interpretaris, facis generose et auges conceptam de te opinionem cum quae iam in te sunt, quasi praeterita despicis et spe in posterum haut dubia semper adm aiora virtutis via grassaris. perge quaeso et non solum voto sed iudicio meo praeverte, quod de te ac tua indole a me pridem factum nunquam meam aut cuiusquam exspectationem fallet, tantum Deus gratiae omnis largitor prosperam valetudinem et vitam diuturnam, quod voveo et vero mereris, tibi concedat. Iustas et pro ratione muneris necessarias contentionis cum Frisicis pastoribus rationes iam ex scripto tuo2 ad me misso cognoveram et familiarius ex tuis literis intellexi. nimirum Deus, cuius immensa bonitas et imperscrutabilis iustitia, novissimis his temporibus caliginem spissam oculis nostris utrimque offundi passus est, ut alteri quid melius esset, vitiis suis caeci primo non viderent, alteri, quibus offensionis caussa praebebatur, offendiculum quidem viderent attamen impetu abrepti veram eius emendandi rationem cum minime inirent, non consulendam antiquitatem, quod serio ab initio faciendum fuit, (nu)nc censuerint, sed obstantia omnia deiiciendi, tamquam instituto suo contraria, occasionem ex dissidio illo captaverint. inde lamentabilis diebus nostris exorta inter contendentes scissura, quae sensim maiorem Europae partem secum traxit, ad quam tollendam posthabita Dei, quem ante omnia per peccatorum nostrorum expiationem placere decebat, providentia, potius carnis adhibita consilia, quam legitima remedia ex laudabili ecclesiae consuetudine peti solita, eoque factum ut nascens malum, quod prima quaeque depascendo minutum oportuit, immensum creverit, et gangraena serpente tantum ad extremum conceperit incendium, ut nisi cum reliqui corporis, cuius tantula pars sana superest, pernicie illud restingui posse hodie desperent omnes boni. Cum hoc dico publicam deploro calamitatem, tu cum tuis qui a nobis praefervide discessistis propriam. frustra uterque. ego quidem, dum decreto aeterno et Dei peccata nostra ultum euntis voluntati reluctari videor, tu dum in caussa quae a principio exorbitavit, moderationem quaeris. sic enim comparatum est, ut qui semel fines a maioribus positos transilivit, eum gnaviter emansorem esse oporteat, et sane verendum est, ne contrarii libramenti modo non servato, post primam scissuram, quae nos divulsit, subortis aliis atque aliis inter vos quasi subdivisionibus, ad ἀνα χίας tandem confinia, quae dicis, res deveniat. Optimus non solum naturae sed civilis scientiae et morum magister admonet nos, Aristoteles3, quandoquidem medium, in quo virtus consistit, ferire sane difficile est, ϰατὰ δεύτερον πλοῦν ἐλάχιστα τῶν ϰαϰῶν sectari, et ut alii sumus ad alia vitia magis proni, εἰς τοὐναντίον ἑαυτοὺς ἀϕέλϰειν. πόλυ γὰρ ὑπαγαγόντες τοῦ ἁμαρτάνειν inquit ille εἰς τὸ μέσον ἥξομεν. quod exemplo eorum qui distorta ligna dirigunt mox confirmat. quod idem ante eum Platonem praeceptorem in Protagora4 dixisse animadverti, sed in eo rursus, ut normam ἀδιάστροϕον tenere perdifficile est, ita

    403

    perniciosissime ab iis, qui emendationi studere prae se ferebant, peccatum tunc fuisse non diffiteris. adeo periculosum fuit ab initio τὴν ἐνότητα τῆς πίστεως deserere, et in partes transire, in quibus tuendis quo quisque magis strenue laborat eo longius ab illa quam iam nunc sartam opo(rtuit) abit concordia. quomodo autem sarciri possit, frustra ab utraque parte nunc quaeritur, dum alii in scissura sibi imprudentissime placentes in ratione constituendae inter se concordiae incassum se fatigant; alii, qui scissuram sublatam quidem cupiunt, veras ac ..... legitimas concordiae sarciendae rationes inire sus deque habent. itaque ad Erasmum vestrum, et Georgium Cassandrum, atque adeo Espencaeum5 nostrum provoco qui tamen cum omnia sua et voce et scriptis fecissent, ut ecclesiae paci consulerent, utrique parti invisi inter suspiria postremo defecerunt. nam quis est hodie in hoc animorum aestu, scissa non iam per disputationes, quae pietatis speciem habent, sed per factiones a caritate Christiana tantopere alienas relligione, quis est, inquam, qui recta et aequa suadentem audiat? quid igitur superest? iam ad Deum convertatur oratio. Domine Deus patrum nostrorum cum ignoremus quid facere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos dirigamus ad te. Liceat enim mihi Iosaphati regis6 cum in summis angustiis versaretur, verbis hunc sermonem ex occasione institutum claudere, quem apud te ita depono, ut non promiscue ad alios emanet, ne mihi, ut sunt hominum ingenia, fortasse etiam tibi, fraudi sit, si veritatis et pacatae conscientiae fructum, quem a legitima successione aut consentiente doctrina frustra hodie speramus ἐντὸς ἡμῶν habere et iuxta Dei praecepta conservare studeamus (Luc. XVII).

    Sed rursus haec tecum: de Historiis non ultra urgebo ne te ad id hortatibus meis cogere videar, quod nec ipse velim facere, neque vero tutum existimem, cum eas per otium recognoveris, quod te nunc remoratur cessante, fortasse desiderium hac in parte gratificandi patriae et amicis sponte ac nullius hortatu subibit.

    Ubonis Emii Frisica7 admodum arrident. sermonis ἀϕελεία imprimis et iudicium ac prudentia in scribendo me cepit. audio decades eius duabus auctiores apud vos recudi. hoc si erit, fortasse et ad haec usque tempora veniet, et magna proelia in Frisia sua pugnata non omittet; quod ille simplici stilo fecit, id maiore cum ornatu et cura fecisse cum te videas, non diutius lucem, ut spero, invidebis tuis, quae nisi cum publica iactura amplius premi non possunt. Vide quo me amor tuus et ingenii potius tui praestantia deduxit. longiores ad te dedi, qui vix precibus ad alios scribendis par sum et aqua quae ... initio spe copiosior fluxit.

    Viro doctissimo et amicissimo Danieli Heinsio plurimam a me salutem, qui si quid praeterea Cassandri8 habet, ad nos quamprimum curet. nam operae fervent, et librarius ad nundinas proximas festinat. Vale et me tui amantissimum vicissim redama. E Villabono nostro. IIII Kl. VItil. CIƆIƆCXV.

    Notes



    1 - Minuut Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 706 f. 55. Antwoord op no. 409.
    2 - Ordinum pietas.
    3 - Arist., Ethica Nicom. II, 9.
    4 - Plato, Prot. 325 D.
    5 - De theoloog Claude d'Espencé, 1511-1571, in 1541 Rector der Parijsche Universiteit.
    6 - Par. II, 20, 12.
    7 - Ubbonis Emmii Rerum Frisicarum Historiae Decades.
    8 - Zie p. 346 n. 6.