Inter plurimas, quae me destringunt occupationes, imperare tamen mihi non potui, quin illius magno Ecclesiae malo πολυθρυλλήτου Socini librum legerem
397
inscriptum ab ipso de Iesu Servatore, scriptum autem ita, ut istius tituli partem non minimam tentet evertere. Cum autem viderem ab ipso quaedam argumenta peti ab ipsis iurisprudentiae principiis, quaedam etiam ex Graecorum quorundam vocabulorum natura ac proprietate, neque videam ad ea ipsa ita esse responsum ut vellem, putavi non abs re me facturum si mea qualiacunque arma ad bellum commune conferrem. In magnis praeliis est aliquis usus etiam velitis. Possitne haec opella alicui iustae responsionis molem in se suscepturo esse utilis, alii viderint. Tibi vero ante caeteros, Vir Clarissime, et totius laboris et singularum partium iudicium lubens detuli, rogans atque obsecrans, non ea tantum utaris libertate quae Theologum decet, sed eam quoque addas quam amici debent amicorum negotiis. Illud simul precor, ne quid huius rei evulges aliis, et ut quamprimum potes hanc molestiam mea causa devites. Iesus Christus verus atque aeternus Deus, qui mortuus est pro omnibus, ut omnes servaret, Ecclesiam suam protegat, omnesque haereses a sancto ovili quam longissime arceat, sed eas potissimum quae beneficiorum ipsius memoriam obscurant. Rotterodami 5 Iunii 1615.