Occupationes nonnullae ecclesiasticae, et absentia mea ab urbe, Cl. Vir, in causa sunt quod paulo tardius rescribo. Defensionem tuam ab affine tuo mihi traditam, non tantum diligenter sed etiam cum voluptate legi, adeo et docte et solide sententiam orthodoxam in ea affirmas et contrariam infirmas. Utinam vero Deus animum tibi illum perpetuum praestet, aliisque qui doctrina et authoritate pollent, ut similia monumenta plura nobis publicentur, quibus veritas salutaris ab haereticorum malitia vindicetur et errorum saltem capitalium sistatur contagio! sperem hoc pacto viam non incertam paulatim iri patefactum, per quam futurae concordiae spes aliqua tandem possit affulgere. Interim tamen, Cl. Vir, quia id a me postulas, spero te in bonam partem accepturum, si te de nonnullis, quae in scripto tuo, ut offensae obnoxia, inter legendum observari, paucis monuero.
In definitione sententiae verae, et designatione materiae satisfactionis Christi, non videtur ulla a te ratio haberi obedientiae illius, quam Cnristus legi praestitit, quae tamen ad ius vitae aeternae nobis acquirendum, ac proinde iustitiae divinae satisfaciendum, omnino fuit necessaria, quemadmodum etiam a te in reliquo scripto tuo non semel agnoscitur: nisi fortassis quia hoc dogma a quibusdam controvertitur, illud in definitionem doctrinae Catholicae non iudicaveris collocandum, quod tamen in explicatione verum agnoscis. Partes satisfactionis Christi duas statuis, cruciatus nempe gravissimos mortem antecedentes, et mortem ipsam. In prima parte non tantum corporis sed etiam animi cruciatus a te intelligi, omnino confido: quod fortassis non inutile sit exprimi, propter eos qui quanti Christo nostra salus constiterit non satis capiunt. Ut enim non nisi mors maledicta filii Dei sufficiens lutrum nostrae redemptionis fuit, ita non nisi animi illi gravissimi angores nos a poenis spiritualibus ac aeternis potuerunt liberare. In explicatione deinde materiae satisfactionis, quemadmodum etiam
398
alibi passim, occurrunt subinde voces quae vim μειοτιϰὴν non satis attento lectori prima sui specie suggerunt. Quemadmodum pag. 5. vox ‘conabimur’ videtur esse hominis de argumentorum suorum firmitate diffidentis. Pag. 11. voluntaria poenae susceptio suam quoque in hoc argumento dicitur habere considerationem, cum Paulus tamen Hebr. 10. vers. 10. et alibi totam efficaciam mortis Christi ab ea suspendat. Eadem pagina mors Christi dicitur sustulisse impedimentum, Dei nimirum ad puniendum peccatum propensionem, quae vox meo iudicio levior est quam ut gravitatem irae Dei adversus peccata hominum exprimat. Sic pag. 41. peccata nostra dicuntur meruisse ut poena aliqua exigeretur. Pag. 38. ponis causam aliquam impulsivam. 49. nonnihil solutionis. Pag. 66. dicis, poenam ideo pluris fuisse aestimandam, quia is qui poenam ferebat erat Deus. Quae voculae, quarum aliquae in protasi aliquae etiam in apodosi tuorum nonnunquam ponuntur, etsi apud aequum et Latine intelligentem facile ferri lectorem possint, tamen quia in seculum incidimus quod libenter suspicionibus indulget, videntur aut consultius omitti aut cum magis asseverantibus et efficacibus tutius mutari posse; nihil enim tam grave dici potest, quod infra dignitatem huius lutri non sit aestimandum, si divina divini Pauli vestigia velimus sequi. Pag. 46 acceptilationis vocem a Socino primum usurpari asseris: quae tamen a Beza, in libello cui titulus est ‘Pro iustificatione per solam fidem’, aliquoties usurpatur; quam recte, iudicent ii, quibus proprius huius vocis usus est cognitus: ego quid factum sit ab eo, non quam recto factum sit indico. Ut vero de re ipsa aliquid dicam argumenta nostrorum a violentis torsionibus Socini egregie vindicas, et ea quae a natura et authoritate humana petuntur meo iudicio satis plene refutas: etsi fortassis erunt, qui totum hoc reiici consultius sunt iudicaturi, quia fides Christiana non natura sed Scriptura niti debet: quod licet verum sit et indubitatum, tamen negari non potest, quin fides non parum iuvetur ubi ratio cum Scriptura conspirat, aut saltem eam non evertere demonstrari potest. Unum tamen est quod ampliore meditatione omnino opus habet, utrum sc. Deo, quem ut supremum rectorem in toto hoc negotio non male consideras, non sit congenita aliqua iustitia quae non refertur ad alium quam ad ipsum Deum, qua divina natura et sapientia omnino impeditur ad veniam dandam peccatori citra satisfactionem intercedentem. Agnoscis quidem τὸ πρέπον seu decentiam facti pag. 51: sed causas illius decentiae non nisi extra Deum petis in rebus ipsis in exemplo. Videtur vero Scriptura etiam citra hunc respectum - ut sic loquar - ad extra, aliquid intimae naturae divinae tribuere quod hanc intercessionem exigit; quum dicit, esse iustum apud Deum, ut peccata puniat; item peccata suapte natura nos a Deo separare; item oculos Domini tam esse puros ut impuritatem intueri non possint. Quare et ipsi regeniti non nisi interveniente satisfactione Christi, et satisfactionis huius continua applicatione, a peccatis, quae post conversionem hominis committuntur, possunt absolvi. Imo etiam aliquid altius et magis μυστηριῶδες in verbo Dei non obscure nobis innuitur, quod sc. Dei natura sit tam exactae puritatis ut ne angeli quidem boni, citra mediatoris interventum, communionem veram et aeternam cum eo habere possint. Quod mysterium a tota fere antiquitate prima, et a praestantissimis nostri aevi scriptoribus agnoscitur. Haec eo dico, Cl. Vir, ut, si omnimodam illam seu absolutam necessitatem non possis aperte statuere, saltem nihil ponas unde ea evidenter evertatur. Christus enim ipse de hac re ad eum modum videtur loqui, cum inquit ‘pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: sed non mea, sed tua voluntas fiat’. Item399
‘pater libera me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam’. Ubi manifeste id fieri non potuisse cum humani generis salute, ostendit. Quae de satisfactione pro poena temporaria ex Augustana confessione ponis, eiusmodi quidem non sunt, ut propterea laboret Christiana fides: nescio tamen an convenienter Scripturae dici possit, per opus aliquod quod Deo sua sponte debetur, et quidem imperfectum bonum opus, malum antecedens compensari, nisi satisfactionis vox valde ἀϰυρολόγως sumatur.Haec sunt, Cl. Vir, quae iudicio tuo paulo accuratius expendenda committo.