Non displicuisse tibi, vir Reverende, laborem, quem non mearum virium fiducia sed amore pretiosissimae veritatis susceperam, plurimum gaudeo. Multo vero magis illud me iuvat, quod communi ope propulsatis erroribus, qui fidei arcem labefactant, spem facis restituendae Ecclesiis nostris concordiae, quam homines quidam, praeconceptis opinionibus supra fas et aequum addicti, mirum qua vi quibus artibus subruant, plane quasi medicina aegro corpori ferri non posset, nisi quam latissime diducto vulnere. Me sane, praeter ingens odium, quo prosequor incognitas piae antiquitati sententias, nihil aeque excitat ad palam damnanda atque convellenda id genus dogmata, quam quod de illis arrepta suspicio paci dissuendae praebet aut causam aut colorem. Quare quemcunque Deus malis nostris exitum est daturus, haec nos ut spero conscientia ad ultimum usque vitae spiritum prosequetur.
Recte observasti, Vir doctissime, in definitione orthodoxae sententiae, obedientiae legalis a me non expressam fieri mentionem; quanquam potest et illa inclusa intelligi, cum Christus volens cruciatus ac mortem tulisse dicitur. Sed studui vitare eam quae inter Molinaeum et Tilenum2 nuper efferbuit controversiam: quanquam si mihi inter viros tantos promendae sententiae ius esset, arbitrarer obedientiam illam activam, quam vocant, proprium suum ac peculiarem habere locum in impetranda gloria: quae quanquam cum impunitate ex divino decreto inseparabiliter cohaeret, potest tamen ut quiddam ab impunitate distinctum eaque posterius intelligi. Videntur ergo mihi Christi ϰατορθώματα meriti habere vim, passio ipsa, qua poenalis est, vim satisfactoriam, non tamen citra considerationem voluntariae susceptionis, quae effecit ut Deus hanc passionem libentius rectiusque ad peragendam solutionem admitteret. Sed quia tota Socini disputatio eo tendit, ut Christum vice nostra sive ob peccata nostra poenam neget pertulisse, ideo in figendo controversiae statu non putavi longius evagandum. Et quanquam quae mea sit super hac re sententia obiter in diversis libelli partibus ostendi, ut abs te recte animadversum est, tamen constitui apud me, praefatione insuper aliqua super hoc ipso negotio nonnihil disserere.
Quod me mones, ut memor suspicacis saeculi immutem voces quae sonum habere videntur ἐλαττωτιϰὸν, et prudenter et amice a te factum est, eoque nomine gratias tibi ago maximas. Ego quidem nihil minus volui quam τοῦ λύτρου pretium ullo modo extenuare: cuius rei te ex lectione libelli certum esse confido.
400
Sed tamen constitui te recte monentem sequi, et alia substituere ἀνυποπτότερα aut minus εὐδιάβλητα. An pro puniendi propensione affectum ausim ponere cum quadam emollitione ἀνϑρωποπαθέιας dubito. Videtur sane id temerarium non fore, cum irae vocabulum Deo toties tribuat sacra scriptura. Acceptilationem doctissimo Bezae nominatam non memineram. Quare et is locus corrigetur. In eo quoque consilium tuum sequar, ut tester, cruciatuum nomine qui in satisfactionem veniunt non solos intelligi debere corporis dolores, sed vel inprimis perpessiones animi, quas Evangelistae exprimunt vocibus λυπεῖσϑαι, ἐϰϑαμβεῖσϑαι, ἀδημονεῖν, et quo praecipue Christus respiciens a Deo se derelictum exclamat. Rationis naturalis argumenta facile perspectu est, non in hoc a me adduci, ut nobis fidem faciant eius veritatis, quam Divina oracula et satis et sola persuadent; sed ut pateat, in ea interpretatione, quae scripturae verbis optime congruit et in Ecclesiis semper retenta est, nihil contineri absurdi aut iniqui, quod maxime contendit Socinus, ut hoc evicto liberius deinde sacrae scripturae verba a genuino nativoque sensu detorqueat. Certissimum mihi est, operam eos ludere qui Fidei Mysteria demonstratum eunt argumentis naturalibus. Sed tecum sentio, fide rationem perfici, non destrui; superari, non everti. Neque enim pugnant Dei dona, et si alia sint aliis praestantiora. Quare si Pontificios in Coenae controversia recte urgemus deductione ad absurda, non est nobis in defendenda veritate eadem conditio defugienda. Sunt quidam qui egregie se defunctos putant, cum dixerint, Deo legem non esse positam, ideoque in ipso iusta esse quae alioqui notitiae naturales iniusta esse dictitant. Sed haec agendi ratio mihi non placet, ut quae et humanam et divinam naturam mihi videatur haud paulo minus evertere: humanam quidem dum notitias illas negat esse divinae mentis ἐϰτυπώματα; divinam vero, dum Deum non agnoscit sub illis proprietatibus, puta boni, iusti, ac similibus, ex quibus eum nobis describit scriptura. Quare omni ope contendendum est, ut appareat, in his quae fide credimus nihil esse quod a recta ratione dissentiat. In eo quoque tibi assentior, causas exigendae poenae non tantum extra Deum ponendas, sed et in ipso Deo, quatenus scilicet in ipso residet naturalis illa iustitia, et peccati odium, quod contra Socinum non uno loco defendo. Sed effectum punitionis, quanquam admodum congruentem naturae, et quidem ea congruentia quae a necessitate non longe abscedat, non existimo produci citra interventum decreti liberi, quo posito sequitur deinde necessitas absoluta. Ulteriori necessitati, quae decretum antecedat, adstruendae conatus sum argumenta reperire: sed visus sum mihi operam perdere: ac contra plurima mihi se obtulerunt argumenta, quae me vetarent potestatem divinam tam arcto fine includere. Si quis tamen invenire poterit quod ego frustra quaesivi, is me in suam sententiam facile pertrahet. Illa sane Christi verba, ‘si fieri potest, transeat a me calix iste’, an ad mortem Christi, an vero potius ad illum in quo tum versabatur τῆς ἀδημονίας πειρασμὸν, quo et in Epistola ad Hebraeos loci quidam videntur respicere, referri debeat multum dubito. Certe τὸ ἀδύνατον Christus non ad naturam divinam, sed ad voluntatem divinam, hoc est, ad decretum absolutum refert verbis ἀμέσως sequentibus: ita ut hinc quidem nulla necessitas decreto prior possit inferri. Christus quin omnem maledictionem legis tulerit et a suis abstulerit, ac proinde etiam poenas temporarias, quatenus ad maledictionem pertinent, minime dubito, quare et poenas quae piis infliguntur statuo non esse τιμωρίας sed νουθεσίας, quanquam simul possint habere etiam usum quendam παραδείγματος. Neque enim nescis poenae vocem in tres istas significationes solere distingui. Sicut autem401
τιμωρία ita et νουθεσία interdum exercetur non in ipso qui deliquit, sed in persona aliqua ipsi coniunctissima: quod ideo probavi exemplis, ut Socino illud effatum eriperem, quo mire triumphat, non posse alium puniri ob delictum alterius. Quare quid hic aliquem possit offendere, nondum satis intelligo. Augustanae Confessionis locum ideo attuleram, quod Danielis illud de Eleemosynis vehementer me urgeret. Quanquam enim Hebraea vox aliquod praebet effugium, tamen certum est vetustissimos omnes interpretes uti hic expiandi aut redimendi vocabulo. Quare coactus fui huic quoque locutioni receptae antiquitus benignam quandam explicationem addere, et quidem talem, quae a natura vocis non degeneraret omnino. Neque video quid inde sequatur incommodi, si dicamus, debitum quidem et imperfectum obsequium tamen bono Deo hucusque placere, ut propterea a poenis infligendis abstineat, quanquam illud sui natura tanti non erat. Videbo tamen an aliquid rectius possim comminisci, quod ad eius sententiae, quae apud Danielem exstat, explicationem pertineat.Te quoque rogo, vir Reverende, ut et in hac cogitatione et in toto isto negotio me pergas adiuvare; quod dum facis et beneficium amico praestabis, et Ecclesiae Dei non inutilem navabis operam. Edituritionis morbo non teneor. Forte tamen haec ipsa alteri, cui plus otii viriumque suppetet ad controversiam istam qua oportet diligentia tractandam, nonnihil auxilii afferent. Deus O.M. tibi ac Ministerio tuo benedicat. Rotterodami 3 Cal. Iul. 1615.