Vir Illustris.
Literas viri dubium maioris an melioris Augusti Thuani2, auro contra caras, tuo beneficio accepi. Sunt plane ita scriptae, ut hominem cordatum absterrere
404
possint ab usu Latini sermonis. Quare me quidem magno beneficio affecturus est, si Gallice potius scribat, ne talibus literis ad imitandi desperationem adductus omnem conatum Latinae scriptionis abiiciam. Nunc certe respondere nondum audeo. Ita mihi verborum ipsius maiestas ambit atque occupat animum.Res Gallicas habere se meliuscule, quam vulgant atroces nuntii, te significante sane laetus intelligo. Neque aliter possum iudicare, quam brevi desaevituram tempestatem, si, non dicam maior, sed aliquanta pars Galliae obsequium et pacem, certa bona, praeferat incertae spei rerum emendandarum per remedia morbis asperiora. Coniectura mea hoc imprimis argumento nititur, quod non video, unde externas copias exspectare possint praesentium temporum accusatores, adversante ipsis Hispania, obsessis Alpibus, Britannia ad occasiones multo honestiores torpente, Germanis sibimet metuentibus, nostra autem hac republica per beneficia et arctissimum foedus sceptro vestro devincta. Neque sine illis ab extero coelo, ut ita dicam, flantibus ventis ullos apud vos fluctus diuturnos fuisse video, mobili quidem regni vestri pelago, sed ut facile residat. Quanquam vero satis scio, nunquam defore res novas molientibus, quae magnis Imperiis speciose obiiciant, cum neque culpam humana infirmitas, neque calumniam regnandi difficultas evitet, optarem tamen ab optima (Regina) paulo parcius ornata quaedam famae suae dehonestamenta. Prodiit nuper Amstelodami Oratio illa Senatus Parisiensis, quae nunc pro causa armorum arripitur, item Principis (Condaei) ad Regem epistola3 ad partes faciendas instituta. Nos nostra in urbe statim interdiximus, ne in vulgus spargeretur liber, nullo nostro bono, amicorum mala depromens. Speramus eandem fore curam vicinis civitatibus, non quod sperandum sit id genus scripta plane supprimi posse in tam lecturiente populo, sed ut hoc exemplo discat plebs indolere potius regni propinqui et supra quam dici potest de nobis meriti incommodis, quam ex malis non dubiis spes concipere ambiguas. Tu interim, Vir Nobilissime, incertae expectationis tempora sapientiae studiis praetervectus, minore cum sensu doloris ad emu exitum pervenies, quem motibus istis Deus destinat; cui voto ardentissimo salutem Galliae tuamque valetudinem commendo. 25 Aug. 1615.