Salve Frater.
Resalutabis D. Vossium et Ioh. Arnoldi2, dicesque Vossio scripturum me ubi paulo ero a negotiis expeditior: Iohanni vero Arnoldi accepisse me literas ab Anglo nobili3, quae controversiam Baronianam et articulos Lambethanos attingant: quare optare me ut iterum habere ac legere mihi liceat transmissam nuper eiusdem historiae narrationem, siquid forte sit addendum aut corrigendum. Quid in meos usus expenderis mone me quamprimum; non enim libenter diu debeo. Theses duae primae de Testamentis mihi perplacent. Cogita tamen
416
an voci Legibus addendum censeas positivis: et deinde an non ita malis ponere: libera ut in testamento militis, ut exemplum intelligatur afferri, non subiectum adaequatum exprimi. Nam praeter Principem et in hostico morientem, quos addit tua annotatio, omnes qui principali indulgentia aut omnibus aut testamentariis legibus solvuntur, et ex multorum sententia peregrinantes in locis ubi ius civile Quiritium non viget, quoquomodo recte testantur. Haec erant quae nunc habebam. Siquid ultra petis nunquam me pigebit aliis occupationibus tantillum detrahere temporis quantum studiis tuis promovendis sufficiat. Vale mi Frater. 2 Novembris 1615.Tui amantissimus Frater
H. Grotius.