Mi Frater.
Danda, ut scribis, tibi opera erit ut Praesidi τῶν λογιϰῶν ἀπείρῳ excuses quod aliquid accuratius tractaveris quam veteres illi Iurisconsulti in definiendo ac dividendo mirum quam incuriosi. Sed cogitandum est illos pro re nata magis quam certo ordine iuris praecepta tradidisse, et παχυμεστέρως ϰαὶ ὡς ἐν τόπῳ ἀλλ᾽ οὐ ϰατ᾽ ἀϰρίβειαν. Obiectio de qua scribis facilis est solutu. Per querelam ex Novellarum iure haeredis institutio rescinditur, non tamen tollitur forma. Nam forma haec est ut in testamento contineatur haeredis institutio. Id vero per querelam tolli non magis potest quam factum infectum fieri. Sed impeditur effectus eius institutionis. Non igitur testamentum caret institutione, sed institutio effectu. Qui effectus non est ipsa forma, neque pars formae. Nam pone institutum haeredem adire nolle: non ideo testamentum non erit testamentum, sed effectu carebit. Neque tantum illa quae ex post facto rescinduntur aut in totum aut ex parte testamenta, ideo tamen negari non possunt esse testamenta: sed et illa quae ab initio
421
et ipso iure non valent, ut in quibus suus praeteritur, testamenta tamen sunt, et nulla dicuntur non respectu essentiae, sed respectu effectus, ut monere me memini. Instabis forte et dices mirum esse quomodo testamentum per querelam rescissum ullum affectum habeat, cum tamen effectum non habeat in eo in quo formam testamenti constituimus. Respondeo effectum habere non ex vi specifica qua testamentum est, sed ex vi generica qua est ultima voluntas. Et quod in hoc casu accidit ex dispositione legislatoris, idem alias accidit facto testatoris, ubi testamento per se haud valido adiecta est clausula, quam codicillarem vocant.Apud nos strenue pro sarcienda pace a Magistratibus laboratum est2: sed Festus eiusque socii nullas voluerunt conditiones offerre quae inter Pastores veram fraternitatem atque σύναξιν relinquerent, in quibus ferme ipsa Ecclesiae unitas consistit. Deus dissipet schismatica consilia. De bibliopola fac resciscas et me moneas. Age quaeso D. Heinsio gratias pro libro, simulque indica a Lydio3 haud recte perlatum quod mandaveram. D. Sandius4 Lubecae est et Hamburgum ibit brevi; monuit me ipse, paratum se experiri num. D. Heinsio possit effectum dare id quod Wovicerii5 testamento continetur, si ab Heinsio nomina haeredum aut eorum quibus cura rerum mortui incumbit accipiat. Vale frater charissime. 8 Novembris 1615.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.