Vir Clarissime.
Ex quo tuas literas accepi nulla mihi dies fuit ad respondendum vacua. Ita nos distinuerunt Ecclesiasticae contentiones. Scis, arbitror, ante annos aliquot publicatum hic Edictum, ac nuper adeo renascente inobsequentium ferocia instauratum2, contra privatos in urbe conventus, addita mulctarum sanctione. Hoc ab ipsa necessitate extortum cum multi odiosissime differrent, placuit Magistratui segreges nostros ad proponendas rationes resarciendae in Ecclesia pacis admittere. Permissum quoque ut eam ad rem eruditi unius aut alterius consilio uterentur, ita tamen ut monerentur simul ne se ad homines minus placidos applicarent. Illi nobis totam cohortem adduxerunt ἀνδρῶν μαχιμοτάτων, Festum, Dibbetium,
418
Triglandium, Rossaeum, et e vicinis nostris Beyerum ac Gruterum3. Quanquam iam tum apparebat, quis eventus esset futurus colloquii, in quod adducti essent: duo praecipui nostrae scissurae auctores; alius qui in ipso imperii publici solio servatam diu pacem it perturbatum; alius rursum qui nuper egregium edidit moderationis suae specimen quo discrepantes sententias Christum et Belialem vocat; neque multum huic ille dissimilis qui quotidie Remonstrantium argumenta sub persona Diaboli refutat; atque horum omnium princeps qui obliquis artibus non minus periculose grassatur quam alii vi aperta: tamen visum est adhibere aurium patientiam. Ubi ad promenda pacis consilia ventum est, postularunt parem numerum Ministrorum Remonstrantium et Contraremonstrantium hac lege - scilicet ad pacem accomodatissima - ne alter cum altero Eucharistiam sumeret: nimirum ut illa a Servatore nostro instituta pacis tessera belli inter nos perpetuo mansuri signum daret. Nostri Pastores responderunt: Unum esse suo e numero Remonstrantem; de aliis id affirmari nullo posse argumento; Niellium4 insuper non ab Ecclesia nostra electum sed commendatum Ecclesiae a Gallica Synodo; neque se intercedere quominus, ubi se ita ferret occasio, Contraremonstrantium sententiae aliquis Ministerio admoveretur, sed ita ut fratribus se fratrem ostenderet, non partium ducem. In Seniorum quoque electione placere sibi ut verae pietatis habeatur ratio, sine ulla dissidentium opinionum discriminatione. Haec cum reiiceret pars adversa, tanquam ab omni spe pacis alienissima, eo nos res ipsa redegit ut ad expendendas discessionis causas veniretur: nostris Pastoribus saepe profitentibus certos se esse nihil sibi doctrinam quod attineret praeter Remonstrantium sententiam posse obiici, et hanc ne omnibus quidem. In vita quoque ac moribus nihil esse quod legitimam desertioni causam daret. Quae allata sunt ad defendendum aut potius excusandum schisma - nam defendere directe vix quisquam audebat - quaeque ex adverso sunt reposita haec fuere:I. Quod Lansbergius5 Grevinchovium6 praedicasset haeresium scatebram. Responsum est, Nimis properum fuisse iudicium, ante exploratam recte controversiam: et de concione, quae occasionem Lansbergio dedisset ita existimandi, satisfactum presbyterio, totoque post anno mansisse unitatem Ecclesiae; et si quem offendisset asperior Lansbergii sententia eundem eadem in mitius correcta una debuisse mitigari; aut saltem rem deferendam fuisse ad Presbyterii aut Classis cognitionem, neque praevertenda privata Ecclesiae iudicia.
II. Quod doctrina Remonstrantium publice esset proposita verbo Dei et Confessioni repugnans. Responsum est, Nondum ab Ecclesia diiudicatam hanc litem, neque ea pendente abrumpendam fuisse sacram communionem; et paratos Pastores nostros in omnibus se tenere intra fines Confessionis.
III. Quod Arminio in Conventu Hollandiae adstitisset Nicolaus7; ab Arminio autem oppugnatum verum dogma de Iustificatione. Responsum est, Non omnia ab Arminio proposita a Nicolao probata, neque omnes de Iustificatione
419
quaestiones eiusdem esse momenti. Postremo causam in Conventu Hollandiae sub imperio summi Magistratus actam non esse hic retractandam.IV. Quod Vorstium professione non indignum Nicolaus cum aliis Remonstrantibus iudicasset. Responsum, Id quoque cum in Conventu Hollandiae esset actum iussu atque imperio supremae potestatis, non esse huius cognitionis, neque ad Ecclesiam nostram id pertinere. Adiectum obiter non ad omnia Vorstii scripta respexisse eos qui ita iudicassent, sed ad confessionem Vorstii in Conventu editam.
V. Quod Slatium8 Socinianismi suspectum commendasset ad Ministerium Nicolaus. Responsum est, Slatium si quid iuventutis temeritate peccasset, non debere id nunc ad meliora verso obiici, praesertim cum iudicio Geldrici Senatus ab eodem crimine sibi obiecto esset absolutus. Neque vero hoc negotium ad Nicolaum magis quam ad Magistratum Rotterodamensem pertinere.
VI. Quod Nicolaus per illegitimas consequentias gravasset Contraremonstrantium doctrinam. Responsum, Nihil a Nicolao Contraremonstrantibus per consequentias obiectum, sed ipsa verba auctorum, quos sequi se Contraremonstrantes profiterentur, ut: Deum esse peccati auctorem aliquo modo; hominem a Deo ad peccandum ita impelli ut non peccare nequeat; creari quosdam ad damnationem; etiam fidelium liberos intra infantiae aetatem et post baptismum morientes ad aeternos cruciatus abripi; qui semel recte crediderit posse et adulterum et homicidam fieri, atque eodem tamen momento manere Dei filium. Neque haec commemorata, nisi post factum divortium, et Remonstrantium sententia per graves calumnias exagitata.
VII. Quod Nicolaus acerba quaedam praeloquia addidisset libro Cupi9, Vorstii10 et suo contra Amesium11. Responsum est, De auctore praefationum libelli Cupiani et Vorstiani parum constare. Librum adversus Amesium editum diu post schisma.
VIII. Quod Adolphi12 libellum quendam, multa continentem ἑτερόδοξα probasset Nicolaus. Negatum id simpliciter et reiecti testes.
IX. Quod impellentibus Ministris eiectus esset Geselius13. Responsum, Id factum esse Magistratus et quidem post consultos Ordines; neque odio sententiae quam tueretur - quippe multo post et Colonium14 pro tempore, et mox Niellium ad Cathedram admissos - sed ob voces seditiosas. Praeter haec generaliter ad omnia responsum est, Ea quae Nicolao obiicerentur non posse aliis Pastoribus obiici. Rogati Festus atque alii, An ob tales causas, partim non probatas, partim non discussas, pars populi minor, sine ulla Presbyterii, Classis aut Synodi sententia legitimis Pastoribus renuntiare posset communionem, neque tantum eorum conciones declinare, sed novum coetum simul ac Presbyterium instituere, nullo existente qui posset in hac paroecia iuxta receptos Canones Seniores ordinare?
420
nunquam sententiam suam promere voluerunt. Praecipua oratio in eo constitit, cedendum commotae plebi, Beyero satis simpliciter enuntiante, si ipsi Pastoribus nostris exhiberent fraternitatis signa, fore ut et ipsi a plebe non minus quam nostri desererentur. Nos contra non dubitamus, si ab ipsis data fuisset opera docendae potius quam sequendae plebi, si ostendere voluissent τὸ ταύτης ἀπὸ τῶν ἀϰαταγνώστων διαλύσεως ἀθέμιστον, iam nos habituros eam quam tantopere desideramus Ecclesiae pacem. Die Iovis proximo receperunt se responsuros ad quaedam interrogata a nostro Presbyterio proposita ad intelligendam rectius ipsorum sententiam in quibusdam capitibus formulae pacis ab ipsis propositae. Ita se habent res nostrae.Teilingii15 literas consideravi, multumque vereor ne simplicitati hominis alii illuserint, qui tuam de controversis sententiam student prolicere, atque ita minus utilem patriae tuam reddere operam. Respondendum tamen sentio sed prudenter; satis tibi compertum nihil eiusmodi sub his contentionibus latere quale fert ipsius epistola. Neminem eorum qui in republica versantur usui habere haec dissidia; multos vehementer laborare ut componantur. Theologica haec esse certamina eorum, qui nomina sua pridem essent professi; neque constare tibi aliud ab illis spectari quam apertum faciat controversiae status utrinque in Colloquio Hagiensi formatus. Neque recte dici, a Magistratibus has quaestiones iuxta unguium recrementa aestimari, cum iis examinandis atque etiam sopiendis tantum temporis impenderint. Si cui excidisset vox aliqua talis, non pati aequitatem, ut in eius consortium trahantur alii. Hac moderatione videris mihi recte observaturus partes officii Magistratibus tuis debiti, et tamen haud suppeditaturus calumniae materiam. De famulo16 siquid me iuveris erit id pergratum. Vale vir Doctissime et statum Ecclesiae huius nostrae, meque privatim qua consiliis qua precibus iuva. 7 Novembris 1615.
Tui amantissimus
H. Grotius.