Vir Clarissime.
Binas a te literas recte accepi, priores de Bocardo2, alteras de Bredano negotio3. Bocardi existimatio mihi curae erit. Satis multos inimicos habet Pax Ecclesiae: ideoque permittendum non est ut inter se divellantur quos pacis tenet studium. Quod in scribendo epithalamio gratificatus es Polyandro4, mihi non displicet, etsi vereor ne id beneficium perdideris, si ita se mores illius habent. De Catecheseos signatione5 recte monuisti, rem esse novam. Sed et Confessionis subscriptio, si hoc animo exigatur, ut testimonium praebeat omnimodi consensus, periculosa est; si vero hac mente, ut ne in posterum quidem dissentire liceat, tyrannica. Sin vero in hoc tantum, ne contra formulam istam concordiae publice aliquid proponatur, nisi prius legitime propositum atque examinatum, est tolerabilis. Honestam forte excusationem praebebit Synodi
422
expectatio, in qua haec atque alia ventilabuntur. Caeterum ego Reformatarum Ecclesiarum miseriam in hoc maxime deploro, quod cum Symbola condere Catholicae sit Ecclesiae, ipsis inter se nunquam eam in rem convenire sit datum; atque interim libelli Apologetici ex re nata scripti ad Imperatorem, Reges, Principes, aut ut in Concilio Oecumenico exhiberentur trahi coeperint in usum longe alium. Quid enim magis est alienum ab unitate Catholica quam quod diversis in regionibus Pastores diversa populo tradere coguntur? Quam mirata fuisset hoc prodigium pia antiquitas! Sed haec aliaque multa mussitanda sunt nobis ob iniquitatem temporum.Reliqua6 Rotterodamensis colloquii nunc tibi perscribam. Postquam rediere homines satis alieni a pace ad quam nobis procurandam advocabantur, - Festo domi retento ob turbas quas tute rectius nosti7 - quasi acceptis subsidiis novae accusationes institui contra Nicolaum8 coepere, sed pleraeque facti ambigui et nullis prolatis testibus.
I. Accusabatur contra Catecheseos sententiam docuisse, non exegisse Dei iustitiam ut sibi satisfieret. Item Christum satisfecisse ex gratioso foedere. Respondit, Nunquam a se negatum exegisse iustitiam ut sibi satisfieret; sed inter iustitiam poenam rigide exigentem et misericordiam pronam homini parcere mediatricem intercessisse sapientiam, id se et docuisse et verum arbitrari. Gratiosum foedus a se dictum nostri, non Christi, ratione.
II. Defensam ab illo possibilitatem implendae legis. Respondit, Monstrasse se auctorem Catecheseos cum de possibilitate proposuisset quaestionem, responsum dedisse tale quod actum magis negavit quam possibilitatem. Augustinum quoque hanc quaestionem talem iudicasse quae salva pace inter Catholicos possit agitari. Hieronymum vero eos exsecrari qui dicant impossibilia esse Dei praecepta. Convenerunt tandem inter se nihil absurdi fore si homo dicatur posse implere legem per Dei gratiam, quia scilicet non sit Deo ἀδύνατον tantam gratiam homini dare. Adiecit Nicolaus si de actu exteriore agatur quem legis litera praecipit, puta non occides, non furaberis, hoc modo legem et impleri posse et impleri a quibusdam. Si autem actus internus respiciatur, praecipue charitatis perfectio, eam in hac vita nobis non contingere, habito scilicet respectu ad eam charitatem quae erit in vita altera. Agi autem de hac perfectione comparata in Catechismo. Eam vero perfectionem, quae peregrinantium statui conveniat, non contingere posse in hac vita si quis dicat, eum sibi ipsi contradicturum.
III. Dictum ab ipso Reformatam Religionem XL duntaxat annos habere. Respondit, Plane id a se negari, cum Reformatam religionem eandem cum Apostolica credat. Sed Reformationem ipsam in his regionibus non esse antiquiorem annis XL, ideoque minime nos decere, qui Papistarum vetustatem repudiamus, a tantilla vetustate alteris invidiam facere.
IV. De Catechismo contemtim locutum. Respondit, Id quoque a se negari. Sed professum se, occasione data, haud placere sibi morem in nostra urbe receptam
423
Catechesin eodem plane modo parique reverentia populo praelegendi atque exponendi, quo praelegatur atque exponatur Lex divina, cum in aliis urbibus aut Catecheseos lectioni praemittatur lectio aliqua ex Scriptura, aut tecto capite ostendatur discrimen auctoritatis quod est inter divina et humana scripta. De Providentia quoque Divina dicebatur ita locutus ut multos offenderet. Sed quid dixisset nemo afferebat, ita ut responderi quoque non posset.Rogati Pastores numquid haberent praeterea adversus Nicolaum? negarunt. Numquid adversus Pastores alios quatuor9? bis terve interrogati tacuerunt. Diximus nos silentium interpretari pro approbatione ipsorum innocentiae. Ad quaestiones quasdam a Presbyterio nostro propositas super formula nuper ab alterius partis Pastoribus accepta, iidem partis alterius Pastores ita responderunt, ut dicerent fraternitatem quandam esse Confessionis Belgicae, a qua qui discederent, quo magis discederent eo minus fratres essent. Cum autem haec ab illis eo afferrentur ut plebem Synaxin nostrorum Pastorum detrectantem defenderent, interrogavi ipsos an Pastorem Confessionis Anglicae aut Tigurinae, a nostra alicubi discrepantis, ad Synaxin suam essent admissuri. Negare id non audebant. Facile erat ergo collectu nihil ad Synaxin facere istam nuper repertam fraternitatem. Interrogavi etiam cuius fraternitatis testandae causa Christus corporis sui communionem instituisset. Hic quoque ad Belgicam Confessionem confugere non audebant. Tandem nomine Magistratuum serio illos ad testandam inter se charitatem certissimo charitatis symbolo, divina Eucharistia, sum hortatus. Nulla enim ratione posse defendi discessionem ab ea Ecclesia, in qua fateantur ipsi posse maneri salva conscientia. Divortia nulla esse iusta nisi plane necessaria, ut a coetu qui religionem idololatria corruperit, aut haeresi, hoc est doctrina fundamentum evertente sit imbutus. Relinqui hic cuique ut vellet sentiendi libertatem. Neque Coenam in hoc celebrari ut super Theologicis quaestionibus idem nos omnes sentire testemur, sed ut ostendamus fratres nos esse in Christo fratre nostro primogenito, membra corporis cuius ipse est caput. Adiectae sunt auctoritates Synodi Gallicanae, Regis et Episcoporum Angliae, Molinaei, Perkinsii, Piscatoris, Edicta Ordinum, exempla vicinarum urbium. Pendere adhuc quaestionem an Remonstrantes a Confessione recesserint. Non pati vero aequitatem ut dum ea pendeat abeatur a communione. Antiquitus haereticos pessimos nunquam a communione exclusos nisi post sententiam Ecclesiae. Nullum praeiudicium ferri in observatione communionis: in abstentione, magnum. Repetitis deinde aliis adversus Nicolaum accusationibus ostensum est plerisque ab ipso satisfactum. Si quis tamen haereret scrupulus, placere Magistratui ut conventui Ecclesiastico, ex personis minime suspectis constituendo, de cunctis ipsi obiectis iudicium deferatur. Item ut formula aliqua concipiatur docendi de capitibus nunc controversis ad pacem et ad aedificationem; obiterque ostensum quam parum ipsi inter se discreparent, qui tamen tam longe distare vellent videri. In caeteris limitem docendi fore Confessionem et Catechesin. Si quis exorbitaret, quominus censura Ecclesiastica in eum distringeretur neminem obstiturum. Seniores electum iri qui pietate anteirent caeteris, nullo discrimine Remonstrantium an alteri sententiae an neutri accederent. Eandem aequitatem servatum iri in Ministro cooptando ubi locus vacaret. Haec postquam Magistratus nomine erant proposita, Pastores externi, consultatione prius inter se habita, re-
424
sponderunt formulas moderandae temperandaeque doctrinae hactenus parum feliciter tentatas; neque se rem tantam agressuros inconsultis Ecclesiis. Reducendae plebis ad Synaxin pastorum spem nullam. Rogare se obnixe ut privati conventus in urbe permitterentur. Responsum a Magistratibus esse id sine exemplo in hac Hollandiae parte. Si quibus in Westfrisia oppidis ea imposita esset necessitas, miseriorem esse eorum statum quam ut eo exemplo invitari possent urbes aliae. Pugnare id quoque cum Ordinum sententia; quibus nostri Magistratus proposuissent obsequi tam fideliter, quam suis imperiis vicissim obsequi vellent cives suos. Aequum quoque esse hac in re legibus publicis morem geri, praesertim cum tranquillitas civitatis hoc ipsum exigat. Conscientias non alligari loco. Bernenses quondam rectores orto simili apud se certamine poenis coercuisse eos qui ex alieni pastoris manu Coenam Dominicam sumerent. Hic permissum cuivis ut ubi vellent audirent verbi divini interpretationem atque etiam ut contra Ecclesiae Canones sine Ecclesiae testimonio alibi sacra participarent. Iam tres annos esse cum publicatum esset hoc Edictum10: neque caruisse conscientia qui obediissent hactenus. Quod si ipsi contra Verbi Dinivi praescriptum novas sibi conscientiae regulas fabricarent, non omissuros tamen huius urbis rectores auctoritatem suam atque Ordinum, ita ut sua ipsis conscientia dictaret, defendere. Moniti ergo cives ne pacem civitatis turbarent legisque obsequium abrumperent, atque ita iustam Magistratuum iram in se concitarent. Pastores utriusque partis rogati ut amplius etiam de resarcienda concordia, salva animorum libertate, in his controversiis cogitarent. Promissum idem Magistratibus curae fore, daturosque operam, tum seorsim, tum cum Nobilitate et aliis Urbibus ut idonea omnia remedia his malis sanandis adhiberentur. Orandum Deum ut Magistratuum, Pastorum, plebis animos ad tam pia consilia flecteret, atque iis prosperum daret exitum. Ita discessum est.De famulo11 velim scire ecqua spes sit, alioqui sumendus erit qualiscumque. Vale Vir doctissime. 13 Novembris 1615.
Quis futurus sit eventus Lugdunensis motus12 scire aveo.
Tui observantissimus
H. Grotius.